| h03380c ANTV | Deus in nomine tuo * |
| h02337a RSV | Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua libera me |
| 509504.Tp223 TpSa | SANCTUS Ante saecula deus pater SANCTUS Invisibilis cum patre manens natus SANCTUS DOMINUS Patris natique spiritus et ipse DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA HOSANNA IN EXCELSIS Nos cernui tui famuli de tuo adventu gratulantes dicimus BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI HOSANNA IN EXCELSIS |
| g01205a.1 CmV | Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua libera me |
| h04688 CaH | Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuus et gloria domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Super te autem orietur dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt et venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae in latere surgent | Tunc videbis et afluens et admirabitur et dilatabitur cor tuum | Quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium veniet tibi | Inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Epha | Omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem domini annuntiantes | Omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi | Offerentur super placabili altari meo et domus majestatis meae glorificabo | Qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas | Me enim insulae expectabunt et naves maris in principio | Ut adducant filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis in nomine domini dei tui et sanctus Israel quia glorificavit te | Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi | In indignatione enim mea percussi te et in reconciliationem mea misertus sum tui | Et aperientur portae tuae jugiter diae ac nocte et non claudentur | Ut afferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur | Gens enim et regnum quod non servierint tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur | Gloria Libani ad te veniet et abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum eorum glorificabo | Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi | Et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et odio habita et non erat qui per te transiret | Ponam te in superbia saeculorum gaudium in generatione et generatione | Et suges lac gentium et mamillas regum lactaberis | Et scies quia ego dominus salvans te et redemptor tuus fortis Jacob | Pro erae afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis es et pro lapidibus ferrum | Et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos justitiam | Non audietur iniquitas ultra in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis | Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio | Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminavit te | Sed erit tibi dominus in lucem sempiternam et deus tuus in gloriam tuam | Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia dominus erit tibi in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui | Populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram | Germen plantationis meae et opus manum mearum ad glorificandum | Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam | Ego dominus in tempore ejus subito faciam istud |
| 509504.Tp47 Sa | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna gaudeat chorus caelestium gaudeat chorus caelestium in trinitate et sacrificio hymnum cantet divino gaudio mater patris divinum filium concepisti concendo proprium cum castitate nostri remedio conditorum non obstat ratio o genetrix tui genitura caeli plaudent stellaeque natura nativitate rider sol radio crescit nato deo dominio angelorum virgo mater pura sine viro fructum paritura humanitate caelestis contio convalescit tuo nato pro salve salus humani generis salva sanos roga pro miseris inmediate nostri remedio contulisti sedentem solio roga patrem pro nobis miseris manda natum et mater diceris virginitate da ut inditio quiescamus cum tuo filio in excelsis |
| h03700a ANTV | Et immitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te ut cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua | Alleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam | Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaveris in illis | Ut cognoscant te sicut et nos cognovimus quoniam non est deus praeter te domine | Innova signa et inmuta mirabilia | Glorifica manum et bracchium dextrum | Exita furorem et effunde iram | Extolle adversarium et afflige inimicum | Festina tempus et memento finis ut enarrent magnalia tua | In ira flamme devorentur qui salvantur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem | Contere caput principum iniquorum dicentium non est alius praeter nos | Congrega omnes tribus Jacob et cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem quoequasti primogenito tuo | Miserere civitatis sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus virtutibus tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium qui ab initio creature tuae sunt et suscita praecationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudies orationes servorum tuorum | Secundum benedictionem Aaron da populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus conspector saeculorum |
| h01995b RSV | Deus in nomine tuo salvos nos fac et in virtute tua libera nos |
| h02338a RSV | Deus in nomine tuo salvos nos fac et in virtute tua libera nos |
| h00479a RSV | Deus in nomine tuo salvos nos fac et in virtute tua |