| h00385 SNO | Alleluia postquam resurrexit dominus Jesus Christus a mortuis stans in medio discipulorum locutus est dicens pax vobis ego sum qui resurrexi a mortuis alleluia |
| 002412 A | Dominus Jesus Christus omnipotens est oportet enim ut mirabilia dei omnibus manifestentur alleluia |
| ah53038 Sq | Clara gaudia festa paschalia | Congaudet coetus per omnia | Dulce decantans alleluia | In qua Christus per crucem redemit animas inferno deditas | A protoplasto quotquot in hoc saeculo progenitae fuerant | Patriarcharum omniumque simul prophetarum regum pontificum | Detinebantur claustra tartareo mortis cruore retrusae | Donec victor mortis dominus omnium atque sanctus sanctorum | Cum crucis trophaeo infernum penetrans abegit claustra saeva | Qui es daemones ululant Lucifer qui nostra ut deus solvat vincula cuncta | Fugatis tenebris fulserat theatralis horror rutilans lumine perlustrata | Clamabant sancti advenisti o jam domine regum rex ave | Quem olim vates praecinere jam nos habes redemptos rex ave | Tunc Jesus cum laeta sanctorum agmina processit morte victa | Cui psallere laudes sub omni cardine non cesset omnis aetas | Decantans alleluia |
| g02902 Al | Alleluia benedictus sit Jesus Christus redemptor noster dominus et benedictum sit lignum per quod sit justitia |
| h00323 ALL | Pro justificationibus nostris Christus Jesus resurrexit mors illi ultra non dominabitur alleluia alleluia |
| 004339 A | Postquam resurrexit a mortis vinculis dominus noster ostendens apostolis suis vulnus pretiosi lateris fixuras clavorum et omnia recentissimae passionis signa monstrabat dicens videte manus meas et pedes quia ego ipse sum qui mortuus fueram et calcato tyranni imperio resurrexi sic enim oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et praedicari in nomine ejus remissionem omnium peccatorum dum loqueretur eis Jesus assumptus est in caelum et sedet ad dexteram patris alleluia |
| a07445 Va | Quicumque vult salvus esse ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem | Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit absque dubio in aeternum peribit | Fides autem catholica haec est ut unum deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur | Neque confundentes personas neque substantiam separantes | Alia est enim persona patris alia filii alia spiritus sancti | Sed patris et filii et spiritus sancti una est divinitas aequalis gloria coaeterna majestas | Qualis pater talis filius talis spiritus sanctus | Increatus pater increatus filius increatus spiritus sanctus | Immensus pater immensus filius immensus spiritus sanctus | Aeternus pater aeternus filius aeternus spiritus sanctus | Et tamen non tres aeterni sed unus aeternus | Sicut non tres increati nec tres immensi sed unus increatus et unus immensus | Similiter omnipotens pater omnipotens filius omnipotens spiritus sanctus | Et tamen non tres omnipotentes sed unus omnipotens | Ita deus pater deus filius deus spiritus sanctus | Et tamen non tres dii sed unus est deus | Ita dominus pater dominus filius dominus spiritus sanctus | Et tamen non tres domini sed unus est dominus | Quia sicut singillatim unamquamque personam deum ac dominum confiteri christiana veritate compellimur ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur | Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus | Filius a patre solo est non factus nec creatus sed genitus | Spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus nec genitus sed procedens | Unus ergo pater non tres patres unus filius non tres filii unus spiritus sanctus non tres spiritus sancti | Et in hac trinitate nihil prius aut posterius nihil majus aut minus sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales | Ita ut per omnia sicut jam supra dictum est et unitas in trinitate et trinitas in unitate veneranda sit | Qui vult ergo salvus esse ita de trinitate sentiat | Sed necessarium est ad aeternam salutem ut incarnationem quoque domini nostri Jesu Christi fideliter credat | Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur quia dominus noster Jesus Christus dei filius deus et homo est | Deus est ex substantia patris ante saecula genitus et homo est ex substantia matris in saeculo natus | Perfectus deus perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens | Aequalis patri secundum divinitatem minor patre secundum humanitatem | Qui licet deus sit et homo non duo tamen sed unus est Christus | Unus autem non conversione divinitatis in carnem sed assumptione humanitatis in deum | Unus omnino non confusione substantiae sed unitate personae | Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo ita deus et homo unus est Christus | Qui passus est pro salute nostra descendit ad inferos tertia die resurrexit a mortuis | Ascendit ad caelos sedet ad dexteram dei patris omnipotentis inde venturus est judicare vivos et mortuos | Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis rationem | Et qui bona egerunt ibunt in vitam aeternam qui vero mala in ignem aeternum | Haec est fides catholica quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit salvus esse non poterit |
| 507029.1 Al | Alleluia Resurrexit Christus ex mortuis sicut ipse voluit liberator meus dominus |
| 001691 A | Benedicat nos deus pater custodiat nos Jesus Christus illuminet nos spiritus sanctus omnibus diebus vitae nostrae confirmet nos virtus Christi intercedentibus sanctis suis N. indulgeat nobis dominus universa delicta nostra alleluia |
| h00343 ALL | Dominus Jesus Christus qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae ipse dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris sanguine suo alleluia |