| h04749 CaH | Afferte domino filiae populorum afferte domino gloriam et imperium | Date domino gloriam nomini ejus levate sacrificium et venite in conspectu ejus et adorate dominum in decore sancto | Commoveatur affacie illius omnis terra | Ipse enim fundavit orbem immobilem | Laetentur caeli et exsultet terra et dicant in nationibus | Dominus regnavit tonet mare et plenitudo ejus exsultent agri et omnia quae in ei sunt | Tunc laudabunt ligna saltus coram domino quia venit judicare terram | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus | Et dicite salva nos deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus | Ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemos in carminibus tuis | Benedictus dominus deus Israel ab aeterno et usque in aeternum et dicat omnis populus amen |
| h03093a LDOFV | Salvos nos fac domine deus noster et congrega nos de gentibus |
| h03083 LDOF | Alleluia alleluia Salva nos domine deus noster et congrega nos de gentibus |
| ah53099 Sq | Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum |
| a08476 H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua nova de acelo gratia fulsit humo | Spiritus ecce deus patri natoque coevus ignis adest specie desperulis hodie | Sentibus humanis infundit opes deitatis distribuens lucis mystica dona suis | Non cessat variis Christi magnalia linguis plebs bene docta loqui gentibus omnigenis | Laus tibi pneuma sacrum fons vite lux animarum omnia vivificans semper et irradians | Pax decus omne bonum dulcis concordia morum reple corda tuo munere mellifluum | Poscimus omnipotens terra mare sidera replens nos tibi purifica protege salvifica | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua nova de caelo gratia fulsit humo |
| ah53099.1 Sq | Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Sanctissima corpore castissima moribus omnium pulcherrima virgo virginum | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum |
| g00587 Gr | Salvos fac nos domine deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in gloria tua |
| h01105a ANTV | Salvos nos fac domine deus noster et congrega nos de nationibus |
| h01660 ALL | Salvos fac nos domine deus noster alleluia et congrega nos de nationibus alleluia alleluia |
| 007565 R | Salvos nos fac domine deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo et gloriemur in laude tua |