Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Hic aceto fel arundo sputa clavi lancea mite corpus perforatur sanguis unda profluit terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux * | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat illi quem dedit nativitas ut superni membra regis intra tendas stipite | Crux * | Sola digna tu fuisti ferre saeculi pretium atque portum praeparare nauta mundo naufrago quam sacer cruor perunxit fusus agni sanguine | Crux * | Gloria et honor deo usquequo altissimo uni patri filioque inclyto paraclito cujus hono et potestas per aeterna saecula Amen
Plebs omnis sancta conventus ecclesiae primitiarum deferentes munera in loco sancto quem elegit dominus in novitate ambulemus gratiae illuminati corpus et spiritum | Hujus diei clara sit sollemnitas sic feriata gaudiis sollemnibus qui sanctum habent spiritum paraclitum regni caelestis innovati gratia accipiamus munera caelestia | Absit a nobis daemonum collegio ille qui olim occaecavit populum diei hujus nesciens miseria communionis sequestrati gratia sanati quoque vera dei gratia | Te autem almae poscimus omnipotens ut lumen verum tribuas fidelibus ne occaecati vadant in deterius hujus diei nesciens miseria quae sanctitatis tanta crevit gratia | Hinc advocati omnes hinc in crastina accipiamus sanctaque misteria recedant doli animae et corporis ut lumen verum luceat in cordibus te protegente conservemus saepius | Oremus quoque domini clementia ut mittat nobis sanctum adjutorium illum de caelis angelorum agmina illuminata corda innocentia in novitate ambulemus gratia | Occurat nobis Michael archangelus ille caelestis angelorum agmina ut bonis semper innovati sensibus tenebrae cordis auferantur ocius lumenque verum luceat in cordibus | Hujus catervae multitudo populi sanctificentur a supernis sedibus ut per multorurn temporum curricula possint explere sancta sacrificia hujus diei primitiva gratia | Tu trinitatis sempiterna gloria honor quaesumus et potestas indita quae trinitas pater patrisque filius cum spiritu unus deus substantia per cuncta regnat saeculorum saecula | Amen