Exaudi domine preces nostras et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum propter temet ipsum inclina deus aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide habitationem gloriae tuae
Deus immensa trinitas unita semper gloria pater Christe paraclite rerum invicte domine | Qui largitatem muneris tuo praestati martyri cujus festa votissima qua celebramus hodie | Tormentaque sevissima hac varia supplicia victrice tua dextera mente robusta pertulit | Cujus acclines domine te deprecamus largius aetherea consortia celsa dona fastigia | Qui princeps esse principium rex misticus agnosceris agnita nostra crimina larga dele clementia | Adventus ut cum fulgidus tuus Christe patuerit tuo deducante martyre laeti pergamus obviam
Da mihi domine clipeum salutis tuae et dextera tua confortet me accinge me fortitudine ad proelium incurva sub me resistentes mihi et odientes me tu disperde
Respice domine quia aruit terra rugent jumenta quoniam siccata sunt flumina quia defecerunt pascuae jam miserere domine ut excita domine pluviam ut non arescat quod plantavit dextera tua