| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| h03217 | ANT | Exsurge deus et pereant inimici tui effugiant qui te oderunt a facie tua domine |
| h03217.1 | ANT | Exsurge domine et pereant inimici tui * |
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| h03217 | ANT | Exsurge deus et pereant inimici tui effugiant qui te oderunt a facie tua domine |
| h03217a | ANTV | Sicut defecit fumus * |
| 920043 PS | In finem filiis Core ad intellectum | Deus auribus nostris audivimus patres nostri annuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum et in diebus antiquis | Manus tua gentes disperdidit et plantasti eos afflixisti populos et expulisti eos | Nec enim in gladio suo possederunt terram et bracchium eorum non salvavit eos sed dextera tua et bracchium tuum et illuminatio vultus tui quoniam complacuisti in eis | Tu es ipse rex meus et deus meus qui mandas salutes Jacob | In te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis | Non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me | Salvasti enim nos de affligentibus nos et odientes nos confudisti | In deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum | Nunc autem repulisti et confudisti nos et non egredieris deus in virtutibus nostris | Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi | Dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos | Vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus eorum | Posuisti nos opprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro | Posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis | Tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me | A voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis | Haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo | Et non recessit retro cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua | Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis et cooperuit nos umbra mortis | Si obliti sumus nomen dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum | Nonne deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur tota die aestimati sumus sicut oves occisionis | Exsurge quare obdormis domine exsurge et ne repellas in finem | Quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae | Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster | Exsurge domine adjuva nos et redime nos propter nomen tuum |
| 920016 PS | Oratio David exaudi domine justitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis | De vultu tuo judicium meum prodeat oculi tui videant aequitates | Probasti cor meum et visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas | Ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras | Perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea | Ego clamavi quoniam exaudisti me deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea | Mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te | A resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege me | A facie impiorum qui me afflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt | Adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbiam | Projicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram | Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis | Exsurge domine praeveni eum et supplanta eum eripe animam meam ab impio | Frameam tuam ab inimicis manus tuae domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis | Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua |
| 920138 PS | In finem psalmus David Domine probasti me et cognovisti me | Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam | Intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti | Et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea | Ecce domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam | Mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est et non potero ad eam | Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam | Si ascendero in caelum tu illic es si descendero in infernum ades | Si sumpsero pennas meas diluculo et habitavero in extremis maris | Etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua | Et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox illuminatio mea in deliciis meis | Quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies illuminabitur sicut tenebrae ejus ita et lumen ejus | Quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae | Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis | Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae | Imperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formabuntur et nemo in eis | Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui deus nimis confortatus est principatus eorum | Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum | Si occideris deus peccatores viri sanguinum declinate a me | Quia dicitis in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas | Nonne qui oderunt te domine oderam et super inimicos tuos tabescebam | Perfecto odio oderam illos et inimici facti sunt mihi | Proba me deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas | Et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna |
| 920067 PS | In finem psalmus cantici ipsi David | Exsurgat deus et dissipentur inimici ejus et fugiant qui oderunt eum a facie ejus | Sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie dei | Et justi epulentur et exsultent in conspectu dei et delectentur in laetitia | Cantate deo psalmum dicite nomini ejus iter facite ei qui ascendit super occasum dominus nomen illi exsultate in conspectu ejus turbabuntur a facie ejus | Patris orphanorum et judicis viduarum deus in loco sancto suo | Deus qui inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulcris | Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransires in deserto | Terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie dei Sinai a facie dei Israel | Pluviam voluntariam segregabis deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam | Animalia tua habitabunt in ea parasti in dulcedine tua pauperi deus dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa | Rex virtutum dilecti dilecti et speciei domus dividere spolia | Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi ejus in pallore auri | Dum discernit caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon | Mons dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis | Ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est deo habitare in eo etenim dominus habitabit in finem | Currus dei decem milibus multiplex milia laetantium dominus in eis in Sina in sancto | Ascendisti in altum coepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare dominum deum | Benedictus dominus die cottidie prosperum iter faciet nobis deus salutarium nostrorum | Deus noster deus salvos faciendi et domini domini exitus mortis | Verumtamen deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis | Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundum maris | Ut intingatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso | Viderunt ingressus tuos deus ingressus dei mei regis mei qui est in sancto | Praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum | In ecclesiis benedicite deo domino de fontibus Israel | Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu principes Juda duces eorum principes Zabulon principes Nephthali | Manda deus virtuti tuae confirma hoc deus quod operatus es in nobis | A templo tuo in Jerusalem tibi offerent reges munera | Increpa feras arundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt | Venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus ejus deo | Regna terrae cantate deo psallite domino psallite deo | Qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis | Date gloriam deo super Israel magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus | Mirabilis deus in sanctis suis deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus deus |
| 920082 PS | Canticum Psalmi Asaph | Deus quis similis erit tibi ne taceas neque compescaris deus | Quoniam ecce inimici tui sonuerunt et qui oderunt te extulerunt caput | Super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos | Dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israel ultra | Quoniam cogitaverunt unanimiter simul adversum te testamentum disposuerunt | Tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae Moab et Agareni | Gebal et Ammon et Amalec alienigenae cum habitantibus Tyrum | Etenim Assur venit cum illis facti sunt in adjutorium filiis Lot | Fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Jabin in torrente Cisson | Disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae | Pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum | Qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium dei | Deus meus pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti | Sicut ignis qui comburit silvam et sicut flamma comburens montes | Ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos | Imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum domine | Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant | Et cognoscant quia nomen tibi dominus tu solus altissimus in omni terra |
| 920037 PS | Psalmus David in rememorationem de sabbato | Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me | Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam | Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum | Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum et sicut onus grave gravatae sunt super me | Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae | Miser factus sum et curvatus sum usque in finem tota die contristatus ingrediebar | Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus et non est sanitas in carne mea | Afflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei | Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus | Cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum | Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt et qui juxta me erant de longe steterunt et vim faciebant qui quaerebant animam meam | Et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur | Ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum | Et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones | Quoniam in te domine speravi tu exaudies me domine deus meus | Quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt | Quoniam ego in flagella paratus sum et dolor meus in conspectu meo semper | Quoniam iniquitatem meam annuntiabo et cogitabo pro peccato meo | Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique | Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem | Ne derelinquas me domine deus meus ne discesseris a me | Intende in adjutorium meum domine deus salutis meae |
| h02698a ANTV | Deus quis similis tibi ne taceas neque compescaris deus | Quoniam ecce inimici tui domine sonuerunt et qui oderunt levaverunt caput | In plebem tuam adversum te cogitaverunt consilium cogitaverunt adversus sanctos tuos | Dixerunt venite disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israel amplius | Quoniam cogitaverunt consilium in unum adversum te testamentum disposuerunt | Tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae Moab et Agareni | Gebal et Ammon et Amalec alienigenae cum habitantibus Tyrum | Etenim Assur simul venit cum illis facti sunt in susceptione filiis Loth | Fac illis deus sicut Madian et Sisarae sicut Jabin in torrente Cisson | Disperierunt in Endor facti sunt sicut stercus terrae | Pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum qui dixerunt hereditatem possideamus nobis sanctuarium dei | Deus meus pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti | Sicut ignis qui comburet silvam velut sicut flamma comburens montes ita persequeris eos in tempestate tua et in ira tua conturbabis eos | Imple facies eorum ignominia et quaerant nomen tuum domine | Confundantur et turbetur in saeculum saeculi et revereantur et pereant in aeternum et in saeculum saeculi | Et cognoscant quia nomen tibi dominus tu solus altissimus super omnem terram |
| 920009 PS | In finem pro occultis filii psalmus David | Confitebor tibi domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua | Laetabor et exsultabo in te psallam nomini tuo altissime | In convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua | Quoniam fecisti judicium meum et causam meam sedisti super thronum qui judicas justitiam | Increpasti gentes et periit impius nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi | Inimici defecerunt frameae in finem et civitates eorum destruxisti periit memoria eorum cum sonitu | Et dominus in aeternum permanet paravit in judicio thronum suum | Et ipse judicabit orbem terrae in aequitate judicabit populos in justitia | Et factus est dominus refugium pauperi adjutor in opportunitatibus in tribulatione | Et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te domine | Psallite domino qui habitat in Sion annuntiate inter gentes studia ejus | Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum | Miserere mei domine vide humilitatem meam de inimicis meis | Qui exaltas me de portis mortis ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion | Exsultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum | Cognoscetur dominus judicia faciens in operibus manuum suarum comprehensus est peccator | Convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur deum | Quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem | Exsurge domine non confortetur homo judicentur gentes in conspectu tuo | Constitue domine legislatorem super eos ut sciant gentes quoniam homines sunt | Ut quid domine recessisti longe despicis in opportunitatibus in tribulatione | Dum superbit impius incenditur pauper comprehenduntur in consiliis quibus cogitant | Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur | Exacerbavit dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret | Non est deus in conspectu ejus inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur judicia tua a facie ejus omnium inimicorum suorum dominabitur | Dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo | Cujus maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua ejus labor et dolor | Sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem | Oculi ejus in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum attrahit eum | In laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum | Dixit enim in corde suo oblitus est deus avertit faciem suam ne videat in finem | Exsurge domine deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum | Propter quid irritavit impius deum dixit enim in corde suo non requiret | Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orphano tu eris adjutor | Contere bracchium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur | Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi peribitis gentes de terra illius | Desiderium pauperum exaudivit dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua | Judicare pupillo et humili ut non apponat ultra magnificare se homo super terram |