Numquid in nostra justitia fundimus preces ante te domine sed speramus in misericordia tua quia sanctus es exaudi domine placare domine intende et fac et noli tardare
In finem in carminibus psalmus David | Cum invocarem exaudivit me deus justitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam | Filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium | Et scitote quoniam mirificavit dominus sanctum suum dominus exaudiet me cum clamavero ad eum | Irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris compungimini | Sacrificate sacrificium justitiae et sperate in domino multi dicunt quis ostendit nobis bona | Signatum est super nos lumen vultus tui domine dedisti laetitiam in corde meo | A fructu frumenti vini et olei sui multiplicati sunt | In pace in idipsum dormiam et requiescam | Quoniam tu domine singulariter in spe constituisti me