| h01909 CaH | Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Quod ad humorem mittit radices suas et non timebit dum venerit estus. Et erit folium ejus viride: et in tempore siccitatis non erit sollicitus nec aliquando desinit facere fructum. Sana me Domine et sanabor, salvum me fac et salvus ero: quia laus mea et virtus mea tu es. Ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat et non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non concupibi tu scis. Quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit. Non sit mihi formidinis: spes mea tu in die afflictionis meae. Confundantur omnes qui me persecuntur et non confundar ego paveant illi et non paveam ego. Induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos. |
| h04637 PRCS | Deus miserere deus miserere miserere nobis pro peccatis nostris | Audi nos clamantes Christe Jesu bonae attende misertus nostra exoratus | Christe redemptor sanctae pius animarum tu exaudi preces ut non pereamus | Qui caelum fecisti mare terminasti et omnes fideles tu jam redemisti | Pectora pandamus lacrimas fundamus nobis ut succurrat deum exoremus | Miseratus dele delicta fideles et ignosce culpam omnem plebem tuam | Tu sana infirmis revoca captivis sucurre defunctis piae rex caelestis |
| h04412b CLMOV | Propitius esto domine peccatis nostris et sana domine omnes langores nostros |
| ah54120 Sq | Laudes crucis attollamus nos qui crucis exsultamus speciali gloria | Dulce melos tangat caelos dulce lignum dulci dignum credimus melodia | Voce vita non discordet cum vox vitam non remordet dulcis est symphonia | Servi crucis crucem laudent qui per crucem sibi gaudent vitae dari munera | Dicant omnes et dicant singuli ave salus totius saeculi arbor salutifera | O quam felix quam praeclara fuit haec salutis ara rubens agni sanguine | Agni sine macula qui mundavit saecula ab antiquo crimine | Haec est scala peccatorum per quam Christus rex caelorum ad se traxit omnia | Forma cujus hoc ostendit quae terrarum comprehendit quattuor confinia | Non sunt nova sacramenta nec recenter est inventa crucis haec religio | Ista dulces aquas fecit per hanc silex aquas jecit Moysi officio | Nulla salus est in domo nisi cruce munit homo superliminaria | Neque sensit gladium nec amisit filium quisquis egit talia | Ligna legens in Sarepta spem salutis est adepta pauper muliercula | Sine lignis fidei nec lechytus olei valet nec farinula | In scripturis sub figuris ista latent sed jam patent crucis beneficia | Reges credunt hostes cedunt sola cruce Christo duce unus fugat milia | Ista suos fortiores semper facit et victores morbos sanat et languores reprimit daemonia | Dat captivis libertatem vitae confert novitatem ad antiquam dignitatem crux reduxit omnia | O crux lignum triumphale mundi vera salus vale inter ligna nullum tale fronde flore germine | Medicina christiana salva sanos aegros sana quod non valet vis humana fit in tuo nomine | Assistentes crucis laudi consecrator crucis audi atque servos tuae crucis post hanc vitam verae lucis transfer ad palatia | Quos tormento vis servire fac tormenta non sentire sed cum dies erit irae nobis confer et largire sempiterna gaudia |
| h02946 SNO | Sana domine omnes langores nostros alleluia et redime de interitu animas nostras alleluia alleluia |
| h03543a ANTV | Confundantur et revereantur omnes * |
| ah47134 Tp | Magne Michaele praeliando ad astra alta caelorum a Domino virtutum Draconum superasti | O quam principalis data tibi potestas altitonanti regni caelestia claustra DRAC* | Abimatus ille projectus est in terra de caelo venit non potuit reverti DRAC* | Christo resurgente nobis vita donavit in caelum redit ut nobis redimeret DRAC * | Ablue sordem mundanae lucis hora nostra caterva resolvata peccato DRAC* | Archangelorum tu principium tenens in choro cantans Sanctus Sanctus sanctorum DRAC* | Et omnes sancti cantant canticum novum dicens alleluja gloria in excelsis DRAC * | Et angelorum multitudo caelestis in choro laudant vocibusque cantorurum DRAC * | Gloria patri alti prolem dicamus tonanti verbo in sempiternum regnat cantemus alleluja |
| h00569b ALLV | Laudate dominum omnes gentes et collaudate * |
| h04632 PRCS | Domine miserere nobis domine miserere nobis et exaudi plebem tuam | Domine audi nos clamantes et peccata deplorantes | Domine audi nos indignos tu misericors et pius | Domine vide lacrimantes consolare penitentes | Domine audi sacerdotes clerus omnes et abbates | Domine audi navigantes da prosperum iterantes | Domine redde peregrinis et redime jam captivis | Domine tu sana infirmis et da requiem defunctis |
| h03372 ANT | Propitius esto iniquitatibus nostris et sana domine omnes langores nostros |