| 920077 PS | Intellectus Asaph Attendite popule meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei | Aperiam in parabolis os meum loquar propositiones ab initio | Quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis | Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera narrantes laudes domini et virtutes ejus et mirabilia ejus quae fecit | Et suscitavit testimonium in Jacob et legem posuit in Israel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis | Ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis | Ut ponant in deo spem suam et non obliviscantur operum dei et mandata ejus exquirant | Ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum deo spiritus ejus | Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum conversi sunt in die belli | Non custodierunt testamentum dei et in lege ejus noluerunt ambulare | Et obliti sunt benefactorum ejus et mirabilium ejus quae ostendit eis | Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos | Interrupit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre | Et deduxit eos in nube diei et tota nocte in illuminatione ignis | Interrupit petram in eremo et adaquavit eos velut in abysso multa | Et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas | Et apposuerunt adhuc peccare ei in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso | Et tentaverunt deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis | Et male locuti sunt de deo dixerunt numquid poterit deus parare mensam in deserto | Quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut parare mensam populo suo | Ideo audivit dominus et distulit et ignis accensus est in Jacob et ira ascendit in Israel | Quia non crediderunt in deo nec speraverunt in salutari ejus | Et mandavit nubibus desuper et januas caeli aperuit | Et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis | Panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantia | Transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum | Et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata | Et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum | Et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum attulit eis | Non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum | Et ira dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel impedivit | In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus ejus | Et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione | Cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad eum | Et rememorati sunt quia deus adjutor est eorum et deus excelsus redemptor eorum est | Et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei | Cor autem eorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento ejus | Ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos et abundavit ut averteret iram suam et non accendit omnem iram suam | Et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens | Quoties exacerbaverunt eum in deserto in iram concitaverunt eum in inaquoso | Et conversi sunt et tentaverunt deum et sanctum Israel exacerbaverunt | Non sunt recordati manus ejus die qua redemit eos de manu tribulantis | Sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos | Et convertit in sanguinem flumina eorum et imbres eorum ne biberent | Misit in eos coenomyiam et comedit eos et ranam et disperdidit eos | Et dedit aerugini fructus eorum et labores eorum locustae | Et occidit in grandine vineas eorum et moros eorum in pruina | Et tradidit grandini jumenta eorum et possessionem eorum igni | Misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem immissiones per angelos malos | Viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animabus eorum et jumenta eorum in morte conclusit | Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham | Et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto | Et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare | Et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem acquisivit dextera ejus et ejecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis | Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel | Et tentaverunt et exacerbaverunt deum excelsum et testimonia ejus non custodierunt | Et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum | In iram concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt | Audivit deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israel | Et repulit tabernaculum Silo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus | Et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici | Et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit | Juvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae | Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabantur | Et excitatus est tamquam dormiens dominus tamquam potens crapulatus a vino | Et percussit inimicos suos in posteriora opprobrium sempiternum dedit illis | Et repulit tabernaculum Joseph et tribum Ephraim non elegit | Sed elegit tribum Juda montem Sion quem dilexit | Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula | Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post foetantes accepit eum | Pascere Jacob servum suum et Israel hereditatem suam | Et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos |
| h00928a LDSV | Sed et lingua mea annuntiavit justitiam tuam tota die laudem tuam |
| 006762a V | Sed et lingua mea meditabitur justitiam tuam tota die laudem tuam |
| h04448 VAR | Dignum et justum est vere dignum et sanctum est nos tibi semper gratias agere laudesque referre domine sanctae pater omnipotens et Christe deus | Quid mihi tribuas ut in tuis laudibus semper resonent fauces meae qui erigis a terra inopem et ab stercore exaltas pauperem | Da directum et bene sonantem in ore meo ministrare sermonem | Omnipotentem deum substantie vitalis exordium | Creature universalis auctorem dominum salutarem opificem vocalis eglesiae personet canora laudatio ut ipsi rependat lingua misterium de cujus imperio sumsit officium | Dignum est ut sponsi coruscantis adventum accensis prestoletur fidelis turba luminibus ne nubtialis habitaculi respueret habere consortes quos sub veterum umbraculo peccatorum prevenerit dormientes | Quid dignius quid quae sublimius quam ut tibi vigilet in spe aeternitatis resuscitata mortalitas cui totum ex origine totum debet ex munere vel quod formatur ex nihilo vel quod reparatur ex perdito | Tu vas quod thronum culpa dederat in ruinam figuli miserantis effectu de favillis cineribus quae collectum spiritum vivificantes salvasti ut faceres ex adoptione liberos quos retinere videras ex praevaricatione captivos | Tu novellae vitis germina fecunda plantasti ut antiquorum tabesceret suavitas amara pomorum | Nunc de ciborum mittas vita non lavitur | Solvit gratia quos vinxit illecebra | De arbore creata nox criminis sed de ligno genita lux salutis | Vetuisti opera manum tuarum clemens operator interfici perpetue mortis excidio | Paradisi januam quam piaculum laetate dum nuberat dextera misterii caelestis aperuit | Id perfecte judicans esse pietatis ut quibus ad vitam fueras largitus introitum tribueres et regressum | Mortificantur ex lapsu vivificantur ex pretio | Redemti clementius quam creasti namque ibi deus operatus ut faceret hic passus est ut prode esset | Induit carnem set non exuit majestatem | Nostram substantiam expetens sed propriam non relinquens | Cum corpore editus set intemerato pudore conceptus temporalis ex virgine set coeternus in patrem | Humilians divina ut possit elevare terrestria | Cui tanti fuit salvatio ut ne nos perderemus caelum ille pateretur inferna | Suscepit mors quem tenere non potuit | Amplificata succesu set de vacuam spolit | Exsultavit in raptu et occidit in tropheo | In se refusa defecit extremitas postquam vite ad petere temptabit auctorem et dum ambit illicita perdidit ad quem sit | Adest nox lumine donata perpetuo dominicis sanctificata victoris quae recidium mundi sortita natalem de bella tu funeris regione triumphos Christi resurgentis excepit | Quae transgresionis maculas fluentis lavacri salutaris abs tergit | Quae veternosa criminis indumenta tactu liquidi resolvit elementi | In qua mercem sanguinis praesentat unda baptismatis et dum vetus culpa decidit novus homo consurgit |
| a07025 H | Ibant praecipiti turbine percita fluctus per medios agmina regia sed confusa dehinc unda revolvitur in semet revolans gurgite confluo | Curros tunc et equos telaque naufragia ipsos et proceres set vaga corpora satellitum nigrorum videas nare ascis justitium triste tyrannice | Quae tandem poterit lingua retexere insignis pietas nominis unici cujus subsidio nos quoque vescimur pascentes dapibus pectora misticis | Qui pontum rabidis estibus invium persultare vetas ut refluo in salo securus pateat te duce transeat et mox unda rapax ut voret impios | Quae jejuna heremi saxa loquacibus exundant scatebris et latices novos fundit scisa silex que sitientibus dat potum populis axe sub igneo | Instar fellis aqua tristifico in laco fit ligni venia mel velud Atticum lignum est quo sapiunt aspera dulcius nam prefixa cruci spes omnium viget | Implet castra cibus tunc quoque ninguidus illabens gelida grandine densius his mensas aepulis hac dape construunt quam dat sidereo Christus ab aethere | Nec non imbrifero ventus anhelitu crassa nube leves inveit alites quae collata in unum cum semel agmina fluxerunt reduci non revolant fuga |
| a07798 H | Jesu dulcis memoria dans vera cordis gaudia sed super mel et omnia ejus dulcis praesentia | Nil canitur suavius nil auditur jucundus nil cogitatur dulcius quam Jesus dei filius | Jesus spes paenitentibus quam pius es petentibus quam bonus te quaerentibus sed quid invenientibus | Nec lingua valet dicere nec littera exprimere expertuspotest credere quid sit Jesum diligere | Sis Jesu nostrum gaudium qui es futurus praemium sit nostra in te gloria per cuncta semper saecula | Amen |
| 006762zb V | Sed et lingua mea tota die ... |
| ah55131 Sq | Laetabundus Francisco decantet clerus alleluia | Quem confixit novis clavis amor verus res miranda | Mens in carne patuit novo modo splenduit sol de stella | Vir qui sic refloruit aves voce monuit semper clara | Sicut Christe docuit paupertatem tenuit pari forma | Hic prolem quam genuit possidere noluit haec corrupta | Jam in caelis jubilat signis novis rutilat valle nostra | Renovantur oculi lingua crevit parvuli carne sumpta | Os mutorum solvitur binis vita redditur haeresis convincitur esse caeca | Lepra cedit saliunt claudi febres fugiunt multa regna sentiunt haec praedicta | Soldani prospera sprevit et aspera sed hunc non laesit gens misera | Ostendunt vulnera nova quae munera dat quem genuit puerpera |
| h02729 ANT | Congregate vos populus Jerusalem et facite planctum magnum coram domino quia exicate sunt fontes aquarum adhaesit lingua infantum ad palatum ejus in sitim parvuli petierunt panes et non erat qui frangeret eis sed jam domine parce jam miserere ut non pereamus quoniam tui sumus |
| 920051 PS | In finem intellectus David | Cum venit Doeg Idumaeus et nuntiavit Sauli venit David in domum Achimelech | Quid gloriaris in malitia qui potens es in iniquitate | Tota die injustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum | Dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem | Dilexisti omnia verba praecipitationis lingua dolosa | Propterea deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo tuo et radicem tuam de terra viventium | Videbunt justi et timebunt et super eum ridebunt et dicent | Ecce homo qui non posuit deum adjutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua | Ego autem sicut oliva fructifera in domo dei speravi in misericordia dei in aeternum et in saeculum saeculi | Confitebor tibi in saeculum quia fecisti et exspectabo nomen tuum quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum |