| h04223a ANTV | Domine deus Israel non est similis tui deus in caelo et in terram qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo | Qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat | Nunc ergo domine deus Israel imple servo tuo deus patri meo David quaecumque locutus es dicens | Non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel | Ita tamen si custodierint filii tui vias meas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me | Et nunc domine deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David | Ergone credibile est ut habitet deus cum hominibus super terram | Si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi | Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus | Domine deus meus audi et preces quas fundit famulus tuus coram te ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum et exaudias orationem quam servus tuus orat in eo | Exaudi preces famuli tui et populi tui Israel quicumque oraverit in loco isto | Exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare tu es enim deus meus | Aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto | Nunc igitur consurge domine deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae sacerdotes tui domine deus induantur justitiam | Domine deus ne avertas faciem Christi tui memento misericordiarum David servi tui |
| 920005 PS | In finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David | Verba mea auribus percipe domine intellege clamorem meum | Intende voci orationis meae rex meus et deus meus | Quoniam ad te orabo domine mane exaudies vocem meam | Mane astabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es | Neque habitabit juxta te malignus neque permanebunt injusti ante oculos tuos | Odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur dominus | Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo | Domine deduc me in justitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam | Quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est | Sepulcrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant judica illos deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam irritaverunt te domine | Et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exsultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum | Quoniam tu benedices justo domine ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos |
| 920231 Ca | Vere tu es deus absconditus |
| g00493a OfV | Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salutaris meus et te sustinui tota die |
| 003772.1 A | Miserere domine populo tuo super quem invocatum est nomen tuum ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus populorum tuorum alleluia |
| h00174a RSV | Tu es deus et in te est deus et non est alius |
| h00179 CFP | Tu es Deus paenitentium ... |
| 002766 A | Exaudi domine deprecationem servorum tuorum et miserere populo tuo ut sciant omnes gentes quia tu es deus saeculorum miserere civitatis sanctificationis tuae domine deus noster alleluia |
| h00301a SNOV | Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salvator meus te expectabat tota die alleluia |
| 004188 A | Oravit sanctus Silvester voce magna et dixit ego nomen tuum Jesu Christe publica voce confiteor ut sciat omnis populus quia tu es deus solus |