| h01871 ANT | Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me multi dicunt animae meae non est salus illi in deo ejus tu autem domine susceptor meus es |
| 007747a V | Tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum |
| 204975 A | Tu autem domine susceptor (...) |
| 601067a V | Tu autem domine miserere mei (...) |
| h01835a ANTV | Domine qui habitas in aeternum cujus oculi elati et superiora in vere | Cujus thronus in extimabilis et gloria in conprehensibilis | Cui astat omnis exercitus angelorum cum timori et tremore quorum observatio invento et igni convertitur | Cujus verbum firmum et dicta perseverantia | Cujus dispositio fortis et jussio terribilis | Cujus aspectus are facit abyssos et indignatio tabescere montes et veritas testificatur | Exaudi domine orationem servi tui auribus percipe deprecationem figmenti tui intende verba mea | Dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam | Ne aspicias populi tui delicta sed qui tibi in veritate servi erunt | Neque attendas impie agentium studia sed qui tua testamentum cum doloribus custodierunt | Neque cogites qui inconspectu tuo false conversati sunt sed memorare qui ex volumptate tua tuum timore cognoverunt | Neque volveris perdere qui pecodum mores habuerunt sed respicias super eos qui legem tuam splendide docuerunt | Neque in digneris eis qui bestiis per ejus sunt judicati sed diligas eos qui semper in gloria tuam confiderunt | Quoniam nos et patres nostri talibus moribus egimus tu autem propter nos peccatores misericors vocatus es | Si enim decreveris ut nostri miserearis tunc misericors vocaberis | Nobis enim non habentibus opera justitiae justis quibus sunt opera multa reposita apud te domine ex propriis operibus percipiunt mercedem | Quid est enim homo ut ei in digneris aut genus corruptibile ut ita amariceris de ipso | In veritatem enim nemo degeneris est qui non impie gessit nec de confidentibus qui tibi non deliquid | Sed in hoc enim annuntiabitur justitiam et bonitas tuam domine quum misertus fueris eis qui non habent substantiam bonorum operum |
| h04698 CaH | Seduxisti me domine et seductus sum fortior me fuisti et invaluisti | Factus sum in derisum tota diem omnes subsannant me | Quia jam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito | Et factus est mihi sermo domini in opprobrium et in derisum tota die | Et dixi non recordabor ejus neque loquar ultra in nomine illius | Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuan claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens | Audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu | Persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum | Si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo | Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt | Confundentur vehementer quia non intellexerunt opprobrium sempiternum quod numquam delebitur | Et tu domine exercituum probator justi qui vides renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi cor meum |
| 006427c V | Tu autem domine ne elonges auxilium tuum a me ad defensionem meam aspice |
| h01704 ANT | Tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum |
| 008225 W | Tu autem domine miserere mei R. Et resuscita me et retribuam eis |
| h02152 RS | Ecce factus sum omnibus inimicis meis in proverbium et longe facti sunt qui me diligebant extendit inimicus meus adversum me pharetram suam et subvertit calcaneum meum congregavit inimicus meus furorem suum in me et infremuit contra me dentibus suis tu autem domine libera me et pone me juxta te |