Psalmus cantici in die sabbati | Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem | In decachordo psalterio cum cantico in cithara | Quia delectasti me domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exsultabo | Quam magnificata sunt opera tua domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae | Vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec | Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi | Tu autem altissimus in aeternum domine | Quoniam ecce inimici tui domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem | Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi | Et despexit oculus meus inimicos meos et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea | Justus ut palma florebit sicut cedrus Libani multiplicabitur | Plantati in domo domini in atriis domus dei nostri florebunt | Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt | Ut annuntient quoniam rectus dominus deus noster et non est iniquitas in eo
Deducant oculi mei lacrimas per diem et noctem et non taceant | Quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer | Si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio | Et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame | Propheta numque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant | Numquid proiciens abjecisti Judam aut Sion abominata est anima tua | Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas exspectavimus pacem et non est | Bonum et tempus curationis et ecce turbatio | Cognovimus domine impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum quia peccavimus tibi | Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumelia | Solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum | Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbrem | Nonne tu es domine deus noster quam exspectavimus tu enim fecisti omnia haec
Consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Jerusalem civitas sancta | Quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus | Excutere de pulvere consurge sede Jerusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion | Quia haec dicit dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini | Quia haec dicit dominus deus in Aegyptum descendit popule meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum | Et nunc quid mihi est hic dicit dominus quoniam ablatus est populus meus gratis | Dominatores ejus inique agunt dicit dominus et jugiter tota die nomen meum blasphematur | Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum | Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem annuntiantis bonum et praedicantis salutem dicentis Sion regnabit dominus deus tuus | Vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit dominus Sion