Deducant oculi mei lacrimas per diem et noctem et non taceant | Quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer | Si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame | Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant | Numquid proiciens abjecisti Judam aut Sion abominata est anima tua | Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas | Exspectavimus pacem et non est | Bonum et tempus curationis et ecce turbatio | Cognovimus domine impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum quia peccavimus tibi | Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam | Solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum | Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbrem | Nonne tu es domine deus noster quem exspectavimus tu enim fecisti omnia haec
Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum | Sicut unguentum a capite quod descendit in barba in barba Aaron quod descendit in ora vestimenti ejus | Sicut ros Hermon quod descendit in montem Sion | Quoniam illic mandavit dominus benedictionem et vitam usque in saeculum | Gloria