| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| h03459 | ANT | Hii tres missi sunt in medium fornacis colligati et deambulabant per medium flammae et odor ignis non fuit in illis et aspectus quarti similis filio dei |
| h03459a | ANTV | Invocabant dominum * |
| h03459b | ANTV | Immittet angelum * |
| h03459c | ANTV | Juxta est dominus * |
| h03817b ANTV | Juxta est dominus * |
| h01838b ANTV | Quia ipse est dominus * |
| h04648 CaH | Liga testimonium signa legem in discipulis meis | Exspectabo dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob et praestolabor eum | Ecce ego et pueri quos mihi dedit dominus in signum et in portentum Israelis a domino exercituum qui habitat in monte Sion | Et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis | Numquid non populus a deo suo requirit pro vivis a mortuis et ad legem magis et ad testimonium | Quod si non dixerint juxta verbum hoc non erit eis matutina lux | Et transivit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et deo suo | Et suspiciet sursum et ad terram intuebitur | Et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua | Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim et in novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galileae | Gentium populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam | Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis | Multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam | Laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia | Jugum enim oneris ejus et virgam humeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian | Quia omnis violenta praedatio cum tumulto et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis | Parvulus enim natus est nobis | Filius datus est nobis | Et factus est principatus ejus super humerum ejus | Et vocabitur nomen ejus admirabilis consiliarius deus fortis pater futuri saeculi princeps pacis | Multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis | Super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum | Zelus domini exercituum faciet hoc |
| h04685 CaH | Haec dicit dominus custodite judicium et facite justitiam quia juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur | Beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui apprehendet istud | Custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum | Et non dicat filius advenae qui adhaeret domino dicens | Separationem dividet me dominus a populo suo | Et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum | Quia haec dicit dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quae ego volui et tenuerint foedus meum | Dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit | Et filius advenae qui adhaerent domino ut colant eum et diligant nomen ejus ut sint ei in servos | Omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem foedus meum adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae | Holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo | Quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis ait dominus deus qui congregat dispersos Israel |
| 003553 A | Juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur dicit dominus |
| g01318g CmR | Juxta est dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit |
| h01915 CaH | Quis ponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum benedicte dominum | Audite reges auribus percipite principes ego sum ego sum que domino canam psallam domino deo Israel | Domine quum exires des aer et transires per regiones Edom terra monta est caeli que ac nubes distillaberunt aquis | Montes flux erunt a facie domini et Sinai a facie dei Israel | Novella elegit dominus et portas hostium ipse subvertit | Clipeus et usta si apparuerit in quadraginta milibus Israel cor meum diligit principes Israel | Qui propria volumptate obtulistis vos discrimini benedicite domino | Qui ascendistis super nitentes asinos et sedetis in judicio et ambulatis in via loquimini ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus | Ibi narrentur justitiae domini et clementiae ejus in fortes Israel | Tunc descendit populis domini ad portas et obtinuit principatum salvate sunt reliquiae populi dominus in fortibus dimicavit | Venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges canam in Tanai juxta aquas magedon et tamen nihil tulerunt praedantes de caelo dimicatum est contra eos | Sic pereant inimici tui domine sic pereant qui autem te diligunt sicut sol in ortu suo resplendens ita rutilent |
| h02818a ANTV | Liga testimonium et signa legem in discipulis meis et exspectabo dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob et praestolabor eum | Ecce ego et pueri quos mihi dedit dominus in signum et in portentum Israelis a domino exercituum qui habitat in monte Sion | Et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis | Numquid non populus a deo suo requirit pro vivis a mortuis et ad legem magis et ad testimonium | Quod si non dixerint juxta verbum hoc non erit eis matutina lux | Et transivit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et deo suo | Et suspiciet sursum et ad terram intuebitur | Et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua | Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim et in novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galileae | Gentium populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis | Multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia | Jugum enim oneris ejus et virgam humeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian | Quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis | Parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus ejus super humerum ejus | Et vocabitur nomen ejus admirabilis consiliarius | Deus fortis pater futuri saeculi princeps pacis | Multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis | Super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum | Zelus domini exercituum faciet hoc |
| h02178 RS | Egredietur dominus et proeliabitur contra inimicos suos in die illa sicut proeliatur es in die certaminis stabunt pedes ejus super montem Oliveti qui est juxta Jerusalem ad orientem |
| h03624 ANT | Juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur ait dominus |