In finem canticum psalmi resurrectionis jubilate deo omnis terra | Psalmum dicite nomini ejus date gloriam laudi ejus | Dicite deo quam terribilia sunt opera tua domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui | Omnis terra adoret te et psallat tibi psalmum dicat nomini tuo | Venite et videte opera dei terribilis in consiliis super filios hominum | Qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso | Qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi ejus super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semetipsis | Benedicite gentes deum nostrum et auditam facite vocem laudis ejus | Qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos | Quoniam probasti nos deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum | Induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro | Imposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium | Introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea | Quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea | Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum offeram tibi boves cum hircis | Venite audite et narrabo omnes qui timetis deum quanta fecit animae meae | Ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea | Iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiet dominus | Propterea exaudivit deus et attendit voci deprecationis meae | Benedictus deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me
In finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptionem cum tenuerunt eum Allophyli in Geth | Miserere mei deus quoniam conculcavit me homo tota die impugnans tribulavit me | Conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me | Ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo | In deo laudabo sermones meos in deo speravi non timebo quid faciat mihi caro | Tota die verba mea execrabantur adversum me omnes cogitationes eorum in malum | Inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam | Pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes | Deus vitam meam annuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua | Tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam deus meus es | In deo laudabo verbum in domino laudabo sermonem in deo speravi non timebo quid faciat mihi homo | In me sunt deus vota tua quae reddam laudationes tibi | Quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram deo in lumine viventium