Full text:
Audite de caeli et loquor
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
E-Tc 35.5 1
Notes:
Randel 090-01a
- Log in to post comments
Randel 090-01a
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei stillet ut pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina quia nomen domini invocabo date magnificentiam deo nostro petra perfecta sunt opera ejus quia omnes viae ejus justitia deus fidelis et absque ulla iniquitate justus et rectus peccaverunt ei non filii ejus in sordibus suis generatio prava atque perversa haeccine redditis domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit te ipse fecit et stabilivit te memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et annuntiabit tibi majores tuos et dicent tibi quando dividebat altissimus gentes quando separabat filis Adam constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel pars autem domini populus ejus Jacob funiculus hereditatis ejus invenit eum in terra deserta in loco horroris et ululatu solitudinis circumdedit eum et attendit et custodivit quasi pupillam oculi sui sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpsit eum atque portavit super pennas suas dominus solus dux ejus fuit et non erat cum eo deus alienus | 920202 | Ca |
| Jerusalem et Sion filiae coetus omnis fidelis curiae melos pangat jugis laetitiae alleluia | Christus enim desponsat hodie matrem nostram norma justitiae quam de lacu traxit miseriae ecclesiam | In spiritus sancti clementia sponsa sponsi laetatur gratia a reginis laudum cum gloria felix dicta | Dos ut datur crescit laetitia quae dos quanta triplex potentia tangens caelum terras et stygia justitia | Mira loquor sed sana credere foederatum tam largo munere de proprio produxit latere deus homo | Formaretur ut sic ecclesia figuratur in pari gloria Adae costis formata femina hostis Eva | Eva fuit noverca posteris haec est mater electi generis vitae portus asylum miseris et tutela | Pulchra potens partu mirabilis ut luna sol fulget spectabilis plus acie multo terribilis ordinata | Multiplex est singularis una generalis et individua omnis aevi sexus simul una parit turmas | Haec signata Jordanis fluctibus haec quae venit a terrae finibus scientiam audire comminus Salomonis | Sic typicis descripta sensibus nuptiarum induta vestibus caeli praestet hodie civibus Christo juncta | O sollemnis festum laetitiae quo unitur Christus ecclesiae in quo nostrae salutis nuptiae celebrantur | Coetus felix dulce convivium lapsis ibi datur solacium desperatis offertur spatium respirandi | Justis inde solvuntur praemia angelorum novantur gaudia lata nimis quos facit gratia caritatis | Ab aeterno fons sapientiae intuitu solius gratiae sic praevidit in rerum serie haec futura | Christus ergo nos suis nuptiis recreatos veris deliciis interesse faciat gaudiis electorum | ah55032 | Sq |
| Quis ponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum benedicte dominum | Audite reges auribus percipite principes ego sum ego sum que domino canam psallam domino deo Israel | Domine quum exires des aer et transires per regiones Edom terra monta est caeli que ac nubes distillaberunt aquis | Montes flux erunt a facie domini et Sinai a facie dei Israel | Novella elegit dominus et portas hostium ipse subvertit | Clipeus et usta si apparuerit in quadraginta milibus Israel cor meum diligit principes Israel | Qui propria volumptate obtulistis vos discrimini benedicite domino | Qui ascendistis super nitentes asinos et sedetis in judicio et ambulatis in via loquimini ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus | Ibi narrentur justitiae domini et clementiae ejus in fortes Israel | Tunc descendit populis domini ad portas et obtinuit principatum salvate sunt reliquiae populi dominus in fortibus dimicavit | Venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges canam in Tanai juxta aquas magedon et tamen nihil tulerunt praedantes de caelo dimicatum est contra eos | Sic pereant inimici tui domine sic pereant qui autem te diligunt sicut sol in ortu suo resplendens ita rutilent | h01915 | CaH |