| 602988a V | Perfice domine desiderium (...) |
| h04029a ANTV | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | Quia justus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia judicia tua vera | Judicia enim vera fecisti juxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem | Quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra | Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset | Omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero judicio fecisti | Et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum pessimorum praevaricatorum quae et regi injusto et pessimo ultra omnem terram | Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te | Neque sumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum neque auferas misericordiam tuam a nobis | Propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et velut arenam quae est in littore maris | Quia domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumus quae humiles in universa terra hodie propter peccata nostra | Et non est in tempore princeps propheta et dux | Neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te ut possimus invenire misericordiam | Sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamus sicut in holocaustis arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi | Et perfice subsequentes te quoniam non est confusio confidentibus in te | Et nunc sequimur te in toto corde nostro et timemus te et quaerimus faciem tuam ne confundas nos | Sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae | Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo domine | Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala | Confundantur in omni potentia sua et robur eorum conteratur | Et sciant quia tu es dominus deus solus et gloriosus in universo orbe terram |
| 830229b HV | Hanc mente nos et corpore deus tenere perfice ut appetamus prospero perenne pascha transitu |
| h04379 VRS | Perfice gressus meos |
| 920016 PS | Oratio David exaudi domine justitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis | De vultu tuo judicium meum prodeat oculi tui videant aequitates | Probasti cor meum et visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas | Ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras | Perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea | Ego clamavi quoniam exaudisti me deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea | Mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te | A resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege me | A facie impiorum qui me afflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt | Adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbiam | Projicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram | Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis | Exsurge domine praeveni eum et supplanta eum eripe animam meam ab impio | Frameam tuam ab inimicis manus tuae domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis | Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua |
| a00174.3 H | Laudes omnipotens ferimus tibi dona colentes Corporis immensi sanguinis atque tui | Pangimus ecce tuam rector sanctissime mensam tu licet indignis propitiare tuis | Angelus aethereis sanctus descendat ab astris purificans corpus cor pariterque pius | Haec medicina potens caeli nos ducat in arces interea terris dans medicamen opis | Hoc pater omnipotens cum Christo perfice clemens spiritus atque potens trinus et unus apex | Quod colimus fragiles salvator respice clemens summeque pascentes protege pastor oves |
| 920079 PS | In finem pro iis qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus | Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph qui sedes super cherubim manifestare | Coram Ephraim Benjamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos | Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus | Domine deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui | Cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura | Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos | Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus | Vineam de Aegypto transtulisti et ejecisti gentes et plantasti eam | Dux itineris fuisti in conspectu ejus plantasti radices ejus et implevit terram | Operuit montes umbra ejus et arbusta ejus cedros dei | Extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines ejus | Ut quid destruxisti maceriam ejus et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam | Exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam | Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam | Et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium hominis quem confirmasti tibi | Incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt | Fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi | Et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus | Domine deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus |
| a07018 H | Fundere preces tempus est diei cursus admonet canere laudis canticum tibi redemptor omnium | Serenam mentem effice opus honestum perfice precem orantum accipe vitam perennem tribue | Praesta pater |
| a00098a V | Perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea |
| ah50180 H | Laudes omnipotens ferimus tibi dona colentes Corporis immensi sanguinis atque tui | Pangimus ecce tuam rector sanctissime mensam tu licet indignis propitiare tuis [5] Propitiare pius peccata absolve benignus prosit ut invictis appropiare sacris | Angelus aethereis sanctus descendat ab astris purificans corpus cor pariterque pius | Haec medicina potens caeli nos ducat in arces [10] interea terris dans medicamen opis | Quod colimus fragiles salvator respice clemens summeque pascentes protege pastor oves | Protege quas recreas hostis ne propterat illas consolidans dono nos sine fine tuo [15] Nam sumus indigni quos ornes munere tali tu pietate tua rex rege castra tua | Hoc pater omnipotens cum Christo perfice clemens spiritus atque potens trinus et unus apex |