In finem intellectus David | Cum venit Doeg Idumaeus et nuntiavit Sauli venit David in domum Achimelech | Quid gloriaris in malitia qui potens es in iniquitate | Tota die injustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum | Dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem | Dilexisti omnia verba praecipitationis lingua dolosa | Propterea deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo tuo et radicem tuam de terra viventium | Videbunt justi et timebunt et super eum ridebunt et dicent | Ecce homo qui non posuit deum adjutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua | Ego autem sicut oliva fructifera in domo dei speravi in misericordia dei in aeternum et in saeculum saeculi | Confitebor tibi in saeculum quia fecisti et exspectabo nomen tuum quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum
Maria exsultavit in spiritu et dixit benedico te qui dominaris super omnem benedictionem benedico habitaculum gloriae tuae benedico te cui factum est habitaculum in utero meo et benedico omnia opera manuum tuarum quae oboediunt tibi in omni subjectione benedico dilectionem tuam qua nos dilexisti benedico omnia verba quae exierunt de ore tuo quae data sunt nobis in veritate enim credam quia sicut dixisti sic fiet alleluia