| 509504.Tp10 Tp | Omnes tua gratia quos a morte redemisti perpetua | Morte tua jus mortis cum principe proculcans vitae nos reparans | Deo patri dans carum te pro nobis pretium et vivam hostiam | Tecum nos resuscita tecum in caelis colloca et regni largire consortia | Te ergo deposcimus ut cum judex adveneris cunctorum discernere merita | Nos cum angelis et sanctis socia cum quibus tibi canamus | BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | (A) Collaudemus dominum eia | (B) Gloria victoria et salus aeterna sit deo nostro | (C) Cui pueri laudes concorditer dicunt | HOSANNA IN EXCELSIS |
| h00603 BNS | Daniel propheta tunc illi tres quasi ex uno ore hymnum canebant et benedicebant et magnificabant dominum de fornace dicentes benedictus es |
| g03516 SCR | Mirabilis deus in sanctis suis deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebis suae benedictus deus alleluia alleluia alleluia |
| h02045 RS | Benedictus dominus qui direxit gressus vestros ad nos pax abundet vobis et laus in aeternum et in saeculum saeculi |
| h02676 VAR | Posuerunt omnes qui audiebant in corde suo dicentes simulque | Quis putas puer iste erat et enim amnus domini cum illo et Zacharias pater ejus repletus est spiritu sancto | Et prophetavit eum dicens benedictus deus Israel | Angelum me canentem praecursoris alvo sanctifivavit | Non fuit nullus inter me major mulierum nato | Surrexit in eremo |
| h03620a ANTV | Benedictus es domine * |
| h04371a BNSV | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula amen |
| h04485 VRS | Benedictus dominus deus Israel a saeculo et usque in saeculum et dicit omnis populus fiat fiat |
| g03326.1 Tc | In columbae specie vidit beatus Benedictus celsa omnipotentis aethera |
| h04693 CaH | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula | Quia justus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia judicia tua vera | Judicia enim vera fecisti juxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem | Quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra | Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset | Omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero judicio fecisti | Et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum pessimorum praevaricatorum quae et regi injusto et pessimo ultra omnem terram | Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te | Neque sumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum neque auferas misericordiam tuam a nobis | Propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et velut arenam quae est in littore maris | Quia domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumus quae humiles in universa terra hodie propter peccata nostra | Et non est in tempore princeps propheta et dux | Neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te ut possimus invenire misericordiam | Sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamus sicut in holocaustis arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi | Et perfice subsequentes te quoniam non est confusio confidentibus in te | Et nunc sequimur te in toto corde nostro et timemus te et quaerimus faciem tuam ne confundas nos | Sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae | Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo domine | Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala | Confundantur in omni potentia sua et robur eorum conteratur | Et sciant quia tu es dominus deus solus et gloriosus in universo orbe terrarum |