Ipsi David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata | Beatus vir cui non imputavit dominus peccatum nec est in spiritu ejus dolus | Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die | Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea dum configitur spina | Delictum meum cognitum tibi feci et injustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversum me injustitiam meam domino et tu remisisti impietatem peccati mei | Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt | Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exsultatio mea erue me a circumdantibus me | Intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos | Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non approximant ad te | Multa flagella peccatoris sperantem autem in domino misericordia circumdabit | Laetamini in domino et exsultate justi et gloriamini omnes recti corde
Huic David quando terra ejus restituta est dominus regnavit exsultet terra laetentur insulae multae | Nubes et caligo in circuitu ejus justitia et judicium correctio sedis ejus | Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos ejus | Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae vidit et commota est terra | Montes sicut cera fluxerunt a facie domini a facie domini omnis terra | Annuntiaverunt caeli justitiam ejus et viderunt omnes populi gloriam ejus | Confundantur omnes qui adorant sculptilia et qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli ejus | Audivit et laetata est Sion et exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua domine | Quoniam tu dominus altissimus super omnem terram nimis exaltatus es super omnes deos | Qui diligitis dominum odite malum custodit dominus animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos | Lux orta est justo et rectis corde laetitia | Laetamini justi in domino et confitemini memoriae sanctificationis ejus