| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Si mei non fuerint * | h02804a | ANTV |
| Si mei non fuerint dominati tunc immaculatus ero | g00784b | CmV |
| Si mei non fuerint dominata tunc immaculatus ero et emundabor a delicto magno | h00087a | PSLMV |
| Si apprenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitates quas patior in statera | Quasi harena maris graviora apparerent unde et verba mea dolore sunt plena | Quia sagitte domini in me sunt quarum indignatio et vivit spiritum meum et terrores domini militant contra me | Numquid rugiet onager cum habuerit erbam aut mugiet vos cum ante praesepe plenum steterit ut potest comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem | Animae enim esurienti aetiam amara dulcia esse vindentur | Quae prius tangere nolebat anima mea nunc per angustia cibi mei sunt | Quis det ut veniat ad deum petitio mea ex quo expeto tribual mihi deus et qui coepit ipse me conterat | Solvat manum suam et succidat me et haec mihi sit consolatio | Ut affliges me dolorem non parcat nec contradicam sermonibus sancti | Quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam | Nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea enea est | Ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me | Qui tollit ab amico suo misericordia timorem domini dereliquid | Fratres mei petierunt me sicut torrens qui raptim transiit in convallibus | Qui timent pruinam irruet super eos nix | Tempore quod fuerint dissipati peribunt et ut incaluerint solventur de loco suo | Involute sunt semitae gressus eorum ambulabunt in vacuum et peribunt | Considerate semitas Theman itinera Sabaa et expectate paulisper | Confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt | Tunc venistis et modo videntes plagam meam timetis | Numquid dixi afferte aliquid mihi et de substantiam vestram donate mihi vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me | Docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me | Quare detraxistis sermonibus veritatis cum et vobis nullus sit qui possit arguere | Ad increpandum tantum eloquia concinnatis et inventum verba profertis | Super pupillum irruistis et subvertere nitimini amicum vestrum | Verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar | Respondite obsecro absque contemtione et loquentes in quod justum est judicate | Ut non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit | h04745 | CaH |
| In finem psalmus David | Caeli enarrant gloriam dei et opera manuum ejus annuntiat firmamentum | Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam | Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum | In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum | In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exsultavit ut gigas ad currendam viam | A summo caelo egressio ejus et occursus ejus usque ad summum ejus nec est qui se abscondat a calore ejus | Lex domini immaculata convertens animas testimonium domini fidele sapientiam praestans parvulis | Justitiae domini rectae laetificantes corda praeceptum domini lucidum illuminans oculos | Timor domini sanctus permanens in saeculum saeculi judicia domini vera justificata in semetipsa | Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum | Etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa | Delicta quis intellegit ab occultis meis munda me | Et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo | Et erunt ut complaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper domine adjutor meus et redemptor meus | 920018 | PS |
| Si mei non fuerint dominati tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo | g00760a | GrV |
| In finem ne disperdas David in tituli inscriptionem quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret | Eripe me de inimicis mei deus meus et ab insurgentibus in me libera me | Eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me | Quia ecce coeperunt animam meam irruerunt in me fortes | Neque iniquitas mea neque peccatum meum domine sine iniquitate cucurri et direxi | Exsurge in occursum meum et vide et tu domine deus virtutum deus Israel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem | Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem | Ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit | Et tu domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes | Fortitudinem meam ad te custodiam quia deus susceptor meus es | Deus meus misericordia ejus praeveniet me | Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus domine | Delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et comprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio annuntiabuntur | In consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia deus dominabitur Jacob et finium terrae | Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem | Ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt | Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae | Adjutor meus tibi psallam quia deus susceptor meus es deus meus misericordia mea | 920058 | PS |