Full text:
Non secundum peccata *
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
E-Tc 35.5 17
Notes:
Randel 111-12a
- Log in to post comments
Randel 111-12a
| h03606a ANTV | Non secundum peccata * |
| h03698a ANTV | Non secundum peccata * |
| h02434a RSV | Non secundum peccata nostra facias nobis deus neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis |
| h04029a ANTV | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | Quia justus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia judicia tua vera | Judicia enim vera fecisti juxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem | Quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra | Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset | Omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero judicio fecisti | Et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum pessimorum praevaricatorum quae et regi injusto et pessimo ultra omnem terram | Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te | Neque sumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum neque auferas misericordiam tuam a nobis | Propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et velut arenam quae est in littore maris | Quia domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumus quae humiles in universa terra hodie propter peccata nostra | Et non est in tempore princeps propheta et dux | Neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te ut possimus invenire misericordiam | Sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamus sicut in holocaustis arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi | Et perfice subsequentes te quoniam non est confusio confidentibus in te | Et nunc sequimur te in toto corde nostro et timemus te et quaerimus faciem tuam ne confundas nos | Sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae | Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo domine | Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala | Confundantur in omni potentia sua et robur eorum conteratur | Et sciant quia tu es dominus deus solus et gloriosus in universo orbe terram |
| 002347.1 A | Domine imminuti sumus propter peccata nostra hodie sed in animo contrito spiritum veritatis suscipiamus sed fac nobiscum secundum misericordiam tuam quia non est confusio confidentibus in te alleluia alleluia |
| a01163.1 A | Redime domine de interitu vitam nostram ut non secundum peccata nostra retribuas nobis quia tu es figmentum nostrum recordare quia pulvis sumus alleluia |
| g00665.1 Tc | Domine non secundum peccata nostra facias nobis neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis |
| h04755 CaH | Crede deo et recuperavit te dirige vuiam tuam et spera in illum | Serna timorem illius et in illo veteresce | Metuentes deum sustinete misericordiam ejus et non deflectatis ab illo ne cadatis | Qui timetis deum credite illi et non evacuabitur merces vestra | Qui timetis deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia | Qui timetis deum diligite illum et illuminabuntur corda vestra vitimetis deum dirigite | Respicite filii nationes hominum et scitote quia nullus speravit in domino et confusus est permansit in mandatis ejus et derelictus est ut quis invocavit eum et despexit illum | Quoniam pius et misericors deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate | De duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis | Vae dissolutis corde qui non credunt deo ideo non protegentur ab eo | De his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas | Et quid facietis cum inspicere coeperit deus | Qui timent dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservavit viam illius | Qui timent dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt illum replebuntur lege ipsius | Qui timent dominum preparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas | Qui timent dominum custodiunt mandata ejus et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius | Dicentes si poenitentiam non egerimus incidemus in manus dei et non hominum | Secundum enim magnitudinem illius sic et misericordiam ipsius cum ipso |
| h02393 RS | Non secundum peccata nostra facias nobis deus neque secundum iniquitates nostras reddas nobis memento domine quod terra sumus |
| g01486 TcV | Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis |