| 509504.Tp17 Sa | Sanctus Pater deus qui cares initio a quo omnia initiata sunt ante cujus conspectum angelica agmina contremiscunt | Sanctus | Dei filius compar patris qui caelitus terram descendisti qui carnea forma nos redemisti | Sanctus | Dei spiritus paraclitus qui unus es cum patre ac filio essentialiter et replesti corda discipulorum igne divino | Dominus deus sabaoth | Rex regum et dominator omnium rerum | Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Dum homo factus es terra cum caelo laetatur | Osanna in excelsis | Salva terrigenos homines ut caelestes angelos | Benedictus qui venit in nomine domini | Dare caelestem gratiam hominibus | Osanna in excelsis |
| 509504.Tp27 Sa | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis per omnia saecula saeculorum amen | Hodie dominus Jesus Christus resurrexit a mortuis | Pro nobis pependit in ligno ut nos de jugo diaboli eriperet | Hora qua dominus exspiravit totus mundus contremuit | Monumenta aperta et qui dormierunt surrexerunt | Descendit dominus ad infernum sicut fuerat prophetatum | Inde excussit protoplastum qui morte morsu ceciderat | Electos quos ibi invenit suo morsu extracti sunt | A fauce inferni abstracti cum eo surrexerunt hodie |
| 509504.Tp7 Sa | Sanctus Deus pater omnipotens | Sanctus Filius gloriae coeternus | Sanctus dominus Spiritus coeternae majestatis | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis | Quem nos devota laude cum pueris venerantes dicimus | Benedictus qui venit in nomine domini osanna in excelsis |
| 509504.Tp44 Sa | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna clangat coetus iste laetus gloriosa carmina angelorum supernorum quae decantant agmina felix festum felix dies in qua datur omni mundo gaudium et magna qui es felix partus felix natus ad salvandum omne genus est a patre nobis datis o plasmator pater pie mitte filium Mariae ut primaevae matris culpae condonentur in hac die ut precamur sic descendat et a morte nos defendat ut cantando trina voce sanctus chorus iste pangat in excelsis |
| g01005 Ca | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum ejus salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibisenim ante faciem domini parare vias ejus ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens ex alto illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen |
| h02045 RS | Benedictus dominus qui direxit gressus vestros ad nos pax abundet vobis et laus in aeternum et in saeculum saeculi |
| ah54216 Sq | Ave Maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam | Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis jura | Genuisti prolem novum stella solem nova genitura | Tu parvi et magni leonis et agni salvatoris Christi templum extitisti sed virgo intacta | Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genetrix es facta | Tu civitas regis justitiae tu mater es misericordiae de lacu faecis et miseriae Theophilum reformans gratiae | Te collaudat caelestis curia tu mater es regis et filia per te reis donatur venia per te justis confertur gratia | Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora | Paradisi porta per quem lux est orta natum tuum ora | Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet sedula collocet per saecula |
| h04285a ANTV | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi | Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui | Sicut locutus est per os sanctorum pophetarum suorum qui a saeculo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorare testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati | Serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem domini parare vias ejus | Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum | Per visceram misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens ex alto | Illuminare eis qui in tenebris et in umbrae mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis |
| 920065 PS | In finem canticum psalmi resurrectionis jubilate deo omnis terra | Psalmum dicite nomini ejus date gloriam laudi ejus | Dicite deo quam terribilia sunt opera tua domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui | Omnis terra adoret te et psallat tibi psalmum dicat nomini tuo | Venite et videte opera dei terribilis in consiliis super filios hominum | Qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso | Qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi ejus super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semetipsis | Benedicite gentes deum nostrum et auditam facite vocem laudis ejus | Qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos | Quoniam probasti nos deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum | Induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro | Imposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium | Introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea | Quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea | Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum offeram tibi boves cum hircis | Venite audite et narrabo omnes qui timetis deum quanta fecit animae meae | Ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea | Iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiet dominus | Propterea exaudivit deus et attendit voci deprecationis meae | Benedictus deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me |
| 509504.Tp133 Tp | SANCTUS Rex qui cuncta regis justo moderamine legis SANCTUS | Qui caelo ditas quos elegis Israhelitas SANCTUS | Ad nutum cujus rota mundi volvitur hujus DOMINUS DEUS ... PLENI SUNT ... OSANNA IN EXCELSIS | Ad nos et rursum rediens vehit agmina sursum BENEDICTUS .. |