| h04694 CaH | Domine domine deus omnium creator terribilis et fortis justus et misericors | Qui solus est rex bonus solus prestans solus justus omnipotens et aeternus | Qui liberas Jerusalem de omni malo qui fecisti pater electos et sanctificasti eos | Accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem tuum et sanctifica congrega dispersionem nostram | Libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es deus noster | Afflige conprimentes et contumeliam facientes in superbia | Constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moyses |
| a07648 A | Pro pace regum et principum invocamus te Domine Deus clementissime adoramus te ut aeris temperiem dones caelique serenitatem et fructus terrae largiri digneris largitor bone Tu es verus pastor noster nos agni et filii tui quam vis miserimi miserere nostri Deus misericordissime Per suffragia omnium sanctorum atque angelorum tuorum supplicamus te rex omnipotens paganorum jugo disspando concute arma illorum confringe et virtutem contere Jesu Christo Domine redemptor arma invictissima nostra Reminiscere redemptor magne quoniam redemisti nos piissime pretiosissime sanguine tuo creator angelorum restaurator hominum spes et misericordia peccatorum nunc et in sempiterna saecula Amen |
| 509502.3 Gl | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe et sancte spiritus domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen |
| ah47198 Gl | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Terrea temnentis subjunctae civibus almis LAUDAMUS TE Cui choris in caelis resultat carmine laudis BENEDICIMUS TE A quo procedit benedictio jure perennis ADORAMUS TE Caeli factorem terrae maris omnipotentem GLORIFICAMUS TE Quippe tibi debetur honor ete gloria summo GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Auxilium nobis tribuens hostemque repellens QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Ut pius ut clemens ut cuncti crimini expers QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Nullus enim valet aut valuit sine te esse beatus TU SOLUS DOMINUS Quae fuerint rerum quae sunt quae nempe fuerunt TU SOLUS ALTISSIMUS Angelicum servans numerum statu solidatum colla superba domas mitia corda ditas JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |
| ah47210 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX BONAE VOLUNTATIS | 1 Aureas arces super astra structas coetibus sanctis dedit angelorum LAUDAMUS TE BENEDICIMUS TE | [2 Quem creatura benedicit omnis cuncta quem celi sacra plebs adorat] ADORAMUS TE GLORIFICAMUS TE |3 In quibus gaudent Domini tuentes gaudia vultus GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM | 4 Nos Dei salvans veneranda proles virginis sacrae generatus alvo DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS 5 Passus haud labe deitatis alme tegmine carnis DOMINE FILI UNIGENITE IESU CHRISTE 6 Ergo persona manet una forma per quam usia gemina coruscans DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS | 7 Emmanuele specie fideli intimat unum QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS | 8 Qui dolens mundum sceleris veternis mole depressum miserans aevum QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM | 9 In crucis ligno moriens resolvit vincula mortis QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS 10 Clarus ad dextram residens paterna regnant in caelis patri coaeternus [totius mundi moderans habenas] QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS IESU CHRISTE | [11 Veritas virtus via lux salusque vita perennis] 12 Atque compar spiritui sancto famulos gubernas caelitus Dei CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |
| 004143 A | Omnipotens deus supplices te rogamus et petimus ut intercessio archangelorum sit pro nobis ad te semper Michaelis et Gabrielis pariterque et Raphaelis ut digni offeramus domino hostias ad altare et appareamus ante salvatorem per intercessionem novem ordinum angelorum thronum et dominationum principatum et potestatum et virtutum cum cherubim et seraphim ut ipsi intercedant pro nobis qui non cessant clamare dicentes sanctus sanctus sanctus dominus deus exercituum rex Israel qui regnas sine fine dignare famulos tuos domine exaudire alleluia |
| 509502.4 Gl | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite salus nostra Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen |
| g02840 Gl | Gloria in excelsis deo quem cives caelestes sanctum clamantes laude frequentant et in terra pax hominibus bone voluntatis quam ministri domini verbo incarnato terrenis promiserant laudamus te laudibus cujus astra matutina insistunt benedicimus te per quem omne sacrum et benedictio conceditur atque augetur adoramus te omnipotens adorande colende tremende venerande glorificamus te ut creatura creantem plasma plasmantem figulum figmentum gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam hymnum majestati gratias autem pietati ferentes domine deus rex caelestis quem quisquis adorat in spiritu et veritate oportet adorare deus pater omnipotens domine filii unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram. qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen |
| ah47205 Tp | Gloria in excelsis deo | 1 Qui pater es matris summi sapientia patris |Et in terra pax hominibus bone voluntatis 2 Qui meritum vere pacis non demeruere | Laudamus te | 3 Armiger invicte |Benedicimus te 4 Leo magne Deus benedicte | Adoramus te | 5 Te tua plebs orat | Glorificamus te | 6 Te laudat honorat adorat | Gratias agimus tibi propter magnam tuam gloriam | 7 Gloria magna quidem creat et stirpat beat idem | Domine deus rex celestis deus pater omnipotens | 8 Subditur imperio mundus uterque tuo | Domine fili unigenite Iesu Christe et sancte spiritus | 9 Celica terrenis moderans deitatis habenis | Domine deus agnus dei filius patris | Qui tollis peccata mundi 10 Virgine matre Deo patre summum credimus ortum | Miserere nobis Qui tollis peccata mundi Suscipe deprecationem nostram | 11 Dilue peccatum | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | 12 Miseris ignosce reatum | Quoniam tu solus sanctus | 13 Es pius et mitis | Tu solus dominus | 14 Et fecundissima vitis | Tu solus altissimus Iesu Christe | 15 Et tibi subjecti sint nec sine fine rejecti | Cum sancto spiritu | 16 Respice de caelis nos et adesse velis | In gloria Dei patris Amen. |
| 509502.Tp557 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Qua Stephanus repletus inimicos prece sublevat LAUDAMUS TE Quem jubilant astra caeli et creata cuncta collaudant BENEDICIMUS TE Quem benedicunt caelestia et terrenorum omnis generatio ADORAMUS TE Cujus solius potestas saeculis fuit prior omnibus ut erit GLORIFICAMUS TE O gloriosissime regum qui tuos sanctos coronis jocundissimus donas ornari GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN Qua celebris sanctus iste fuit mire semper preditus |