Quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici ejus | Ego autem ad dominum aspiciam exspectabo deum salvatorem meum audiet me deus meus | Ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam | Cum sedero in tenebris dominus lux mea est iram domini portabo quoniam peccavi ei | Donec judicet causam meam et faciat judicium meum | Educet me in luce videbo in justitiam ejus | Et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est dominus deus tuus