h03772a

Full text: 
Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite | Quia judicium meum in luce populorum requiescet | Prope est justus meus et egressus est salvator meus et bracchia meum populos judicabunt | Me enim insulae expectabunt et bracchium meum sustinebunt | Levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum | Quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum atteretur et habitatores ejus sicut haec interibunt | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet | Audite me qui scitis justum populum lex mea in corde eorum | Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis | Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generatione generatione | Consurge consurge induere fortitudinem bracchium domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum | Numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem | Numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis | Qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati | Et nunc qui redempti sunt a domino convertentur et venient in Sion laudante et laetitia sempiterna super capita eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt fugiet dolor et gemitus | Ego ego ipso et consolabor vos ait dominus
Genre: 
Fulltext source: 
E-Mn MSS/10001 81v
Notes: 

This is a canticle used as a verse for the antiphon that precedes it. We follow Randel, Index, in cataloguing it as an antiphon verse (ANTV) because several manuscripts label it as VR or have it directly after the antiphon including no further genre label

Concordances in the Cantus Index network