| 006477 R | Dixit Judas fratribus suis ecce Ismaelitae transeunt venite venumdetur et manus nostrae non polluantur caro enim et frater noster est |
| ah54151 Sq | Postquam hostem et inferna spoliavit ad superna Christus redit gaudia | Angelorum ascendenti sicut olim descendenti parantur obsequia | Super astra sublimatur non apparet absentatur corporis praesentia | Cuncta tamen moderatur cujus patri coaequatur honor et potentia | Modo victor modo tutus est in caelis constitutus rector super omnia | Non est rursum moriturus nec per mortem mundaturus hominum contagia | Semel enim incarnatus semel passus semel datus per peccatis hostia | Nullam feret ultra poenam nam quietem habet plenam cum summa laetitia | Cum recessit ita dixit intimavit et infixit talia discipulis | Ite mundum circuite universos erudite verbis et miraculis | Jam ad patrem meum ibo sed sciatis quod redibo veniet paraclitus | Qui disertos et loquaces et securos et audaces faciet vos penitus | Super aegros et languentes manus vestras imponentes sanitatem dabitis | Universas res nocentes inimicos et serpentes et morbos fugabitis | Qui fidelis est futurus et cum fide suscepturus baptismi remedium | A peccatis erit purus et cum justis habiturus sempiternum praemium |
| h02765a ANTV | Manus enim mea * |
| a08149 A | Sacerdotum lacrimas et populi gemitus saeculi tristitiam ne despicias omnipotens domine expandimus enim manus nostras non ad alienum deum sed ad te verum aeternum salvatorem exaudi nos deprecantes te libera nos de amara morte quia tu solus es misericors domine |
| 920072 PS | Psalmus Asaph Quam bonus Israel deus his qui recto sunt corde | Mei autem pene moti sunt pedes pene effusi sunt gressus mei | Quia zelavi super iniquos pacem peccatorum videns | Quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum | In labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur | Ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua | Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis | Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam iniquitatem in excelso locuti sunt | Posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra | Ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis | Et dixerunt quomodo scit deus et si est scientia in excelso | Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias | Et dixi ergo sine causa justificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas | Et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutinis | Si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi | Existimabam ut cognoscerem hoc labor est ante me | Donec intrem in sanctuarium dei et intellegam in novissimis eorum | Verumtamen propter dolos posuisti eis dejecisti eos dum allevarentur | Quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam | Velut somnium surgentium domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges | Quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt | Et ego ad nihilum redactus sum et nescivi | Ut jumentum factus sum apud te et ego semper tecum | Tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me | Quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram | Defecit caro mea et cor meum deus cordis mei et pars mea deus in aeternum | Quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnes qui fornicantur abs te | Mihi autem adhaerere deo bonum est ponere in domino deo spem meam ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion |
| g01272.1 Gr | Inveni David servum meum oleo sancto unxi eum manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confirmabit eum |
| a01812 A | Multis et enim cernentibus caelitus missa manus signavit ostium domus in qua felix edebatur infantulus |
| h03618a ANTV | Manus enim mea * |
| h03776a ANTV | Manus enim |
| h04253a ANTV | Manus enim mea * |