| 007411 R | Posui adjutorium super potentem et exaltavi electum de plebe mea manus enim mea auxiliabitur ei |
| g01288.Tp04 Tp | (ET IN OLEO SANCTO UNXI EUM) | Plenitudine jocunditatis donatum | MANUS ENIM MEA |
| h04697 CaH | Attende domine ad me et audi vocem adversariorum meorum | Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae | Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis | Propterea da filios eorum in fame et deduc eos in manus gladii | Fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri eorum interficiantur morte | Juvenes eorum confodiantur gladio in praelio audiatur clamor de domibus eorum | Adduces enim super eos latronem repentem quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis | Tu autem domine scis omne consilium eorum adversum me in morte | Ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur | Fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis |
| h04807a ANTV | Lauda filia Sion jubila Israel laetare et exsulta in omni corde filia Jerusalem | Abstulit dominus judicium tuum advertit inimicos tuos | Rex Israel dominus in medio tui non timebis malum ultra | In die illa dicetur Jerusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae | Dominus deus tuus in medio tui fortis ipse salvabit te | Gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua et exsultavit super te in laude | Nugas quia lege recesserant congregabo qui ex te errant ut non ultra habeas super eos opprobrium | Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo | Et salvabo claudicantem et ea quae egecta fuerant congregabo | Et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum | In tempore illo quo adducam vos et in tempore quod congregabo vos | Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit dominus |
| 850202 VaHW | Exsultet jam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris | Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata totius orbis se sentiat amisisse caliginem | Laetetur et mater ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus haec aula resultet | Quapropter astantes vos fratres carissimi ad tam miram hujus sancti luminis claritatem una mecum quaeso dei omnipotentis misericordiam invocate ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui claritatem infundens cerei hujus laudem implere perficiat | Vere dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur cujus sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto mare rubrum sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos reddit gratiae sociat sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit nihil enim nobis nasci profvit nisi redimi profvisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum mervit habere redemptorem | O vere beata nox quae sola mervit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet sit divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur enim liquantibus ceris quam in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | Apis ceteris quae subjecta sunt homini animantibus antecellit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret atque in odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat ille inqua lucifer qui nescit occasum ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit |
| 920080 PS | In finem pro torcularibus psalmus ipsi Asaph | Exsultate deo adjutori nostro jubilate deo Jacob | Sumite psalmum et date tympanum psalterium jucundum cum cithara | Buccinate in neomenia tuba in insigni die solemnitatis vestrae | Quia praeceptum in Israel est et judicium deo Jacob | Testimonium in Joseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit | Divertit ab oneribus dorsum ejus manus ejus in cophino servierunt | In tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam contradictionis | Audi populus meus et contestabor te Israel si audieris me | Non erit in te deus recens neque adorabis deum alienum | Ego enim sum dominus deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud | Et non audivit populus meus vocem meam et Israel non intendit mihi | Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis | Si populus meus audisset me Israel si in viis meis ambulasset | Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam | Inimici domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saecula | Et cibavit eos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit eos |
| 920201 Ca | Cantemus domino gloriose enim magnificatus est aequum et ascensorem dejecit in mare fortitudo mea et robur meum dominus et factus est mihi in salutem iste deus meus et glorificabo eum deus patris mei et exaltabo eum dominus quasi vir pugnator Yahweh nomen ejus currus pharaonis et exercitum ejus projecit in mare in spiritu fuoris tui congregatae sunt aquae stetit ut agger unda fluens coagulatae sunt abyssi in medio mari dixit inimicus persequar comprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus quis similis tui in diis domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis faciens mirabilia extendisti manum tuam devoravit eos terra dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti ad habitaculum sanctum tuum introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es domine sanctuario domine quod firmaverunt manus tuae dominus regnabit in aeternum et ultra |
| h00824a PSLMV | Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortavit eum |
| h01364a ALLV | Manus enim mea * |
| h03639a ANTV | Manus enim mea * |