Salve crux quae sine intermissione quaerita es et aliquando jam concupiscenti animae praeparata accipe me ab hominibus et redde me magisto meo ut per te recipiat me qui per te redemit me
O bona crux quae decorem et pulchritudinem de membris domini suscepisti accipe me ab hominibus et redde me magistro meo ut per te me recipiat qui per te me redemit
O crux viride lignum quia super te pependit redemptor Israel o quam dulce lignum quam dulces clavos quam dulcia ferens pondera o quam pretiosum lignum quam pretiosa gemma quae Christum meruit portare...
O crux mirabile signum quia super te pependit redemptor Israel o quam dulce lignum quam dulces clavi quam dulce pondus o quam gloriosum est lignum quam pretiosa gemma quod Christum meruit sustinere...
Doctor bonus et amicus dei Andreas ducitur ad crucem aspiciens a longe vidit crucem salve crux suscipe discipulum ejus qui pependit in te magister meus Christus