Veniet dominus et salvos nos faciet tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum audient tunc ascendet claudus quasi cervus et clara erit lingua mutorum
Virginis odas Davidis quae orta radix pangamus | Digna quae sola caeli beati scala per quam descendit | Superna prolem eumque peremptum recreans ipsum | Januam clausa erat quippe intrans exies ita | Polum qui fecit terramque et cruore redemit suos | Virgo opima fertilisque celebrantes per eum | Demum declivit tartara confringens repetens unde | Hunc clamans sponsam o dilecte veni propera mecum | Ovans perfecto scandensque post ipsum ardua poli
Hic est panis verus dei qui de caelo descendit et vitam tribuit mundo qui manducaverit et eo permanet in aeternum et panis quam ego dabo caro mea est pro mundi vita qui credit in me non esuriet neque sitiet umquam ecce disponam vobis sicut disposuit mihi pater regnum ut edatis et bibatis supra mensam meam in regno alleluia
Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum | Sicut unguentum a capite quod descendit in barbam in barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti ejus | Sicut ros Hermon quod descendit in montem sion | Quoniam illic mandavit dominus benedictione et vitam usque in saeculum | Gloria
Virgo Israel decus et cunctorum gloria | Quem prophetae cantica praedicaverunt de David procedit germine | Ipsa enim descendit cum aromata multa sicut fumi virgula | Flos campi flagrans atque lilia florens virga quae fuerat arida | Puella erat nimis incilta decorata david regis genus orta | Rex aeternus venit in sua ineffabiliter sacra viscera | Desponsavit te vir Judaeus replevit te divinitas mystica | Novum vitae signum o alma permanens inviolata | Satis summa et admiranda pulchra erant commercia | Quae salutata aure concepit verbum carne generans | Felix partus de quo est egressa mundo lux clarissima | Processit sicut gigas decurrens viam suam et in sole posuit tabernacula | Veritas nobis orta est denique de terra et de caelo prospexit justitia | Tamquam sponsus egressus de thalamo cum gloria | Descendit ad regalibus potestas aetherea | Rubum quem viderat Moyses famulus Domini incombustum in monte Sinai | Tua adimplevit beata munda virginitas puerpera facta es lucida | Jam quaesumus ad filium tuum pro nobis intercedas | Ut purgentur per te pia cuncta facinora nostra | Nunc semper et per cuncta saecula