Clamabat autem mulier domine adjuva me qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus at illa dixit utique nam et catelli edunt de mensa dominorum suorum
Dixit dominus mulieri Chananaeae non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum utique domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum ait illi Jesus mulier magna est fides tua fiat tibi sicut petisti
Sinite mulierem bonum enim opus operata est in me ut in die sepulturae meae servet illud nam pauperes semper habebitis vobiscum me autem non semper habebitis
Consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Jerusalem civitas sancta | Quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus | Excutere de pulvere consurge sede Jerusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion | Quia haec dicit dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini | Quia haec dicit dominus deus in Aegyptum descendit popule meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum | Et nunc quid mihi est hic dicit dominus quoniam ablatus est populus meus gratis | Dominatores ejus inique agunt dicit dominus et jugiter tota die nomen meum blasphematur | Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum | Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem annuntiantis bonum et praedicantis salutem dicentis Sion regnabit dominus deus tuus | Vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit dominus Sion