| 920101 PS | Oratio pauperis cum anxius fuerit et in conspectu domini effuderit precem suam | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat | Non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me | Quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut cremium aruerunt | Percussus sum ut foenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum | A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae | Similis factus sum pellicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio | Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto | Tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversum me jurabant | Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam | A facie irae et indignationis tuae quia elevans allisisti me | Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut foenum arui | Tu autem domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem | Tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi ejus quia venit tempus | Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus et terrae ejus miserebuntur | Et timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam | Quia aedificavit dominus Sion et videbitur in gloria sua | Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum | Scribantur haec in generatione altera et populus qui creabitur laudabit dominum | Quia prospexit de excelso sancto suo dominus de caelo in terram aspexit | Ut audiret gemitus compeditorum ut solveret filios interemptorum | Ut annuntient in Sion nomen domini et laudem ejus in Jerusalem in conveniendo populos in unum et reges ut serviant domino | Respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi | Ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui | Initio tu domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli | Ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterascent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur | Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient | Filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur |
| g00646a OfV | Exaudi domine justitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam |
| g01252a CmV | Exaudi domine justitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis |
| g00883a.1 CmV | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat |
| h00587 ALL | Domine exaudi orationem populi tui alleluia et da benedictionem tuam plebi tuae sicut jurasti alleluia alleluia alleluia alleluia |
| h00708 PRLG | Domine exaudi orationem populi tui alleluia et da benedictionem tuam plebi tuae sicut jurasti alleluia alleluia alleluia alleluia |
| g03130a InV | Domine exaudi orationem meam et* |
| h04223a ANTV | Domine deus Israel non est similis tui deus in caelo et in terram qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo | Qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat | Nunc ergo domine deus Israel imple servo tuo deus patri meo David quaecumque locutus es dicens | Non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel | Ita tamen si custodierint filii tui vias meas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me | Et nunc domine deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David | Ergone credibile est ut habitet deus cum hominibus super terram | Si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi | Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus | Domine deus meus audi et preces quas fundit famulus tuus coram te ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum et exaudias orationem quam servus tuus orat in eo | Exaudi preces famuli tui et populi tui Israel quicumque oraverit in loco isto | Exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare tu es enim deus meus | Aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto | Nunc igitur consurge domine deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae sacerdotes tui domine deus induantur justitiam | Domine deus ne avertas faciem Christi tui memento misericordiarum David servi tui |
| 203129 A | Miserere mei domine et exaudi orationem meam |
| 920004 PS | In finem in carminibus psalmus David | Cum invocarem exaudivit me deus justitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam | Filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium | Et scitote quoniam mirificavit dominus sanctum suum dominus exaudiet me cum clamavero ad eum | Irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris compungimini | Sacrificate sacrificium justitiae et sperate in domino multi dicunt quis ostendit nobis bona | Signatum est super nos lumen vultus tui domine dedisti laetitiam in corde meo | A fructu frumenti vini et olei sui multiplicati sunt | In pace in idipsum dormiam et requiescam | Quoniam tu domine singulariter in spe constituisti me |