| 004901 A | Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque petieritis fiet vobis alleluia alleluia alleluia |
| 006580zc V | Ecce dedi verba mea in ore ... |
| 920202 Ca | Audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei stillet ut pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina quia nomen domini invocabo date magnificentiam deo nostro petra perfecta sunt opera ejus quia omnes viae ejus justitia deus fidelis et absque ulla iniquitate justus et rectus peccaverunt ei non filii ejus in sordibus suis generatio prava atque perversa haeccine redditis domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit te ipse fecit et stabilivit te memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et annuntiabit tibi majores tuos et dicent tibi quando dividebat altissimus gentes quando separabat filis Adam constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel pars autem domini populus ejus Jacob funiculus hereditatis ejus invenit eum in terra deserta in loco horroris et ululatu solitudinis circumdedit eum et attendit et custodivit quasi pupillam oculi sui sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpsit eum atque portavit super pennas suas dominus solus dux ejus fuit et non erat cum eo deus alienus |
| g00727a CmV | Verba mea auribus percipe domine intellege clamorem meum |
| 006582 R | Ecce dedi verba mea in ore tuo |
| 007511 R | Recordare mei domine omni potentatui dominans da sermonem rectum et bene sonantem in os meum ut placeant verba mea in conspectu principis everte cor ejus in odium repugnantium nobis et in eos qui consentiunt eis nos autem libera in manu tua deus noster in aeternum |
| 205152 A | Verba mea personent tanti viri stuporem dum mira dira renovent ipsius sic dolorem |
| 920055 PS | In finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptionem cum tenuerunt eum Allophyli in Geth | Miserere mei deus quoniam conculcavit me homo tota die impugnans tribulavit me | Conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me | Ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo | In deo laudabo sermones meos in deo speravi non timebo quid faciat mihi caro | Tota die verba mea execrabantur adversum me omnes cogitationes eorum in malum | Inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam | Pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes | Deus vitam meam annuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua | Tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam deus meus es | In deo laudabo verbum in domino laudabo sermonem in deo speravi non timebo quid faciat mihi homo | In me sunt deus vota tua quae reddam laudationes tibi | Quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram deo in lumine viventium |
| g01251 Of | Recordare mei domine omni potentatui dominans da sermonem rectum in os meum ut placeant verba mea in conspectu principis |
| g02373a TcV | Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea sicut imber super gramina |