| h02906 ANT | Dominus adjutor meus et redemptor meus et in ipso speravit cor meum et adjutus sum |
| 006685a V | Dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me quia factus es adjutor meus |
| g01644 GrV | Ego autem mendicus sum et pauper dominus sollicitus est mei adjutor meus et protector meus tu es |
| h01572 ANT | Adjutor meus es tu domine ne derelinquas me et ne despicias me deus salutaris meus |
| h01761a ANTV | Aequum et ascensorem projecit in mare | Adjutor et protector meum dominus et factus est mihi in salutem | Hic deus meus et glorificabo eum deus patris mei et exaltabo eum | Dominus conterens bella dominus nomen est ei | Currus pharaonis et exercitum ejus projecit in mare | Electos ascensorens ternos strantes dimersit in rubro mari | Pelago quo operuit eos dimersi sunt in profundum tamquam lapis | Dextera tua domine glorificata est in virtute dextera manus tue confregit inimicos et prae multitudine magestatis tuae conteruisti adversarios | Misisti iram tuam et comedit eos tamquam stipula et prae spiritu iracundiae tuae divisa est aqua | Steterunt tamquam murus aquae gelaberunt fluctus in medio mari | Dixit inimicus persequens comprehendam partibo spoliam replebo animam meam interficiam gladio meo et dominabitur manus mea | Misisti spiritum tuum et quo operuit eos mare dimersi sunt in profundum tamquam plumbum in aqua validissima | Quis similis tibi in diis domine quis similis tibi honorificus in sanctis mirabilis in magestatibus faciens prodigia | Extendisti dexteram tuam et devorabit eos terra | Gubernasti justitiam tuam populum tuum hunc quem liberasti |
| 008095.1 W | In matutinis domine R. Meditabor in te quia factus es adjutor meus |
| 920026 PS | Psalmus David priusquam liniretur dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo dominus protector vitae meae a quo trepidabo | Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt | Si consistant adversum me castra non timebit cor meum si exsurgat adversum me praelium in hoc ego sperabo | Unam petii a domino hanc requiram ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae meae ut videam voluptatem domini et visitem templum ejus | Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui | In petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam domino | Exaudi domine vocem meam qua clamavi ad te miserere mei et exaudi me | Tibi dixit cor meum exquisivit te facies mea faciem tuam domine requiram | Ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adjutor meus esto ne derelinquas me neque despicias me deus salutaris meus | Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me dominus autem assumpsit me | Legem pone mihi domine in via tua et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos | Ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi | Credo videre bona domini in terra viventium | Exspecta dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine dominum |
| g00239c InV | Et glorificatus sum in oculis domini et deus meus factus est adjutor meus |
| h03685 ANT | Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper domine adjutor meus et redemptor meus |
| 920027 PS | Psalmus ipsi David ad te domine clamabo deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et assimilabor descendentibus in lacum | Exaudi domine vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum | Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdas me quiloquuntur pacem cum proximo suo mala autem in cordibus eorum | Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis | Quoniam non intellexerunt opera domini et in opera manuum ejus destrues illos et non aedificabis eos | Benedictus dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae | Dominus adjutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adjutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei | Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum |