| g00185 In | Exclamaverunt ad te domine in tempore afflictionis suae et tu de caelo exaudisti eos alleluia alleluia |
| h04456 VAR | Equum et justum est vere domine satis dignum et pulchrum est in quantum nos munere tuo illustras tibi semper gratias agere apud quem est fons vitae in cujus lumine videbimus lumen | Previa toht tantisque virtutibus circa tuae magestatis resplendens altaria serena lux cerei | Praemittunt indicia ignium miracula secutura limpharum | Nuntiatur ex lumine quid nascatur ex fonte | Patescunt actu qui fuerat figurata misterio | Instar columnae veteris fomes iste praefulget aquis populum docet esse salvandum per quas et liberatio tributur ad salutem et regeneratio donatur ad requiem | Ascendat domine in conspectu gloriae tuae obsecratio devota famulorum | Visitentur benedictionis dono qui sacro dedicantur obsequio | Non hic tureis adoletur flamma virgultis nec in sabeicis proscinduntur ligna nemoribus quae suavitate cinnami rorantis exalant | Sed cera famulatur ex lumine quae non pollui tus ex parente | Cujus natura de flore cujus ortus ex virgine | Cui illa dat genetrix nativitatis originem quae corruptionis nescit errorem | Papirus quin etiam niveo adoperta sub tegmine flamarum exequitur incrementa | Neque hoc sine caelestis agitur operatione virtutis quod fabet ignibus res nutrita gurgitibus | Agnoscuntcuncta te dominum | Tibique se sciunt deberi quod nata sunt | Dedisti piae opifex creature sensum quae suum posit intelligere et honorare factorem | Intende propicius domine ad hujus cerei devotissimam servitutem | Ut qui flammam gignere cernitur usuale tuae benedictioni serenatur ex lumine cunctis sit expedibilis ad salutem | Resolvat gravium fomenta langorum | Asperitates casu remedii tranquillitate confringant omnia votis largiatur humanis que de tuis benedictionem sumpsit officiis | Tribue etiam domine sancte pater omnipotens deus | Ut diei hujus sollemnia sacrae paschalis in quo redemptoris nostri gloria predicatur et gratia cum antestite nostro | Illo aepiscopo cum glorioso principe | Illo cum presbiteri diaconibus clero adque omni populo sub multorum curriculu celebrare mereamur annorum amen | Praesta per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum cum quo tibi est una et quo equalis essentia in unitate spiritus sancti in saecula saeculorum amen amen amen amen | Ad te ascendit amen | Pax in caelo amen | Pax in terra amen | Pax et plenitudo tua domine super nos descendit amen | Pax regibus et potestatibus saeculi hujus amen | Pax ecclesiae tuae catolicae que est in hunc locum constituta et per universum orbem terrarum in pace diffusa amen | Post hunc dicit Christus orationem Christe peccati temporis | Et post haec accedunt ipsi dominos adorantes Christum osculant eum | Ille vero gratias eis agens dicitus erigite vos adjuvat idem vesperum | Et ascendit dicens lecturus lectionem hanc | In principio creavit deus caelum | In hac quoque lectione expoliatur cereum benedictum illis foliis ut coronis quibus circumdatur est et posite in patera accedentes quem per Christum cum de canibus clerus quem omnis populus ad Christum accipiunt ab eo cerea benedicta | Sic quem in haec lectione altare scium veritatis et coronae de super aperto unum explicita lectio a sacerdote legitur oratio | In tertia quoque lectione Christus ad baptizandum procedit |
| h01872 ANT | Mitte de caelo et libera me domine da in opprobrium conculcantes me |
| h04312 ANT | Vide domine afflictionem populi tui quoniam amara est valde humiliati enim sumus in diebus nostris exaudi nos de caelo quia non est alius deus praeter te domine |
| h04706 CaH | Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum benedicite domino | Audite reges auribus percipite principes ego sum ego sum quae domino canam psallam domino deo Israel | Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est caelique ac nubes distillaverunt aquis | Montes fluxerunt a facie domini et Sinai a facie domini Israel | Nova bella elegit dominus et portas hostium ipse subvertit | Clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israel cor meum diligit principes Israel | Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini benedicite domino | Qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in judicio et ambulatis in via loquimini ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus | Ibi narrentur justitiae domini et clementiae in fortes Israel | Tunc descendit populus domini ad portas et obtinuit principatum | Salvatae sunt reliquiae populi dominus in fortibus dimicavit | Venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Mageddon et tamen nihil tulere praedantes de caelo dimicatum est contra eos | Sic pereant inimici tui domine qui autem te diligunt sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent |
| h04738 CaH | Domine deus patrum nostrorum tu es deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium | In manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere | Nonne tu domine deus noster interfecisti omnes habitatores terrae hujus coram populo tuo Israel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum | Habitaverunt quae in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes | Si inruerint super nos mala gladius judicii pestilentia et fames | Stabimus coram te domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamavimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvos quae facies | Nunc igitur domine deus noster ergo non judicabis inimicos nostros | In nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos | Sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum residui habemus ut oculos nostros dirigamus ad te |
| h02109 RS | Domine in caelo misericordia tua alleluia et veritas tua usque nubes justitia tua sicut montes dei et judicia tua velut abyssus multa alleluia |
| 008026 W | Domine in caelo misericordia tua R. Et veritas tua usque ad nubes |
| h00426 SCR | Paratum panem de caelo praestitisti filiis tuis domine omne delectamentum in se habentem odorem suavitatis alleluia alleluia |
| 006514 R | Domine si conversus fuerit populus tuus oraverit ad sanctuarium tuum tu exaudies in caelo domine et libera eos de manibus inimicorum eorum |