| ah42015 Sq | Criste rex bone domine te decet laus summa (...) |
| ah47373 Tp | Laude canora fulgescit Mariae memoria | Quae est sonora salutis humanae symphonia | Virginum tu speculum qui per omne saeculum decet laus et gloria | Fac tuis nos precibus nos caeli jungi civibus in aeterna patria | Regina clementissima sanctarum sanctissima tua prece continua nostra dele peccamina | Intacta Dei genitrix opem ferto miseris et precando prospera cuncta repelle noxia | Riga supplicamus arva pectoris intima | Jugi prece piissima psallentes visita | Et tua per merita te laudantes laetifica IN EXCELSIS |
| ah47030 Ky | Kyrie o theos critis disheos iskyros ke athanathos imas eleyson | O pater alme sedens super alas cherubim ac seraphim esto pius atque clemens famulis pro debitis | Te decet solum hymnus melos carmen symphonia enesisque omnigenarum vox linguarum | Christe patris unice tuam in nobis naturam refove | Pro quibus arborem subisti stauros undam purpurantis dans sanguinis | Tu sancte spiritus nostris te odis admiscere velis dignanter | Duo qui simul jungis vivum ac moribundum fingens homullum | Fragilitati ejus tu miserere culpas abluendo | Omnes pariter altis vocibus te laudamus trine et une | Cujus unitas consors parque in trinitate vivit et regnat | Nunc et in infinita saecula saeculorum amen semper |
| ah34044 Sq | Te decet laus (...) |
| 005123 A | Te sanctum dominum in excelsis laudant omnes angeli uno ore dicentes te decet hymnus deus |
| a01004 D | O dulcissima vocatrix nos decet in magno studio pervenire ad te |
| ah53074 Sq | Resonet sacrata jam turma diva symphonia | Repleta gaudia promissa e coelo reddita | In unum congregata apostolorum phalanx praeclara exspectans munera | Repente vox divina paraclitum nuntiat decorans sanctorum viscera | Fantur omni lingua nonnulla mysteria Deique magnalia | Cantica divina non cessat reboare ejus quoque caterva | O Deus omnis arva te laudat sol et luna concrepat usia cuncta caelica et profunda flumina | Te psallat tellus alma sidera tua clara jubilat adorat amat redempta omnis quoque anima | Stupens Judaea haec inquit exsecranda concio vino ista est repleta mustique crapula baccho plenos deputat repletos gratia | Surgens haec Petrus divina clementia superat obdurata codra illa ex fore affirmat vaticinia de hoc Joelis praedicta | Ovans agmina nunc nostra boat carmina devota quo suscipiat coelestia habitacla | Pangat omnis chorda nostra sancta praeconia tua ut semper pia percipiat charismata | Omnem hanc meram suscipe melodiam ut queamus scandere luciflua et tua celsa ac decora uranica | Dudum sacrata invenisti pectora nunc nos reple lumine polorum ut gaudia cedas perpetua atque regna | Te decet laus perpetua et gloria siderea sit diuturna | Tu animas et corpora nostra Christe possideas in sempiterna | Gloria |
| ah55310 Sq | Heri mundus exsultavit et exsultans celebravit Christi natalitia | Heri chorus angelorum prosecutus est caelorum regem cum laetitia | Protomartyr et levita clarus fide clarus vita clarus et miraculis | Sub hac luce triumphavit et triumphans insultavit Stephanus incredulis | Fremunt ergo tamquam ferae quia victi defecere lucis adversarii falsos testes statuunt et linguas exacuunt viperarum filii | Agoniza nulli cede certa certus de mercede persevera Stephane insta falsis testibus confuta sermonibus synagogam satanae | Testis tuus est in caelis testis verax et fidelis testis innocentiae | Nomen habes coronati te tormenta decet pati pro corona gloriae | Pro corona non marcenti perfer brevis vim tormenti te manet victoria | Tibi fiet mors natalis tibi poena terminalis dat vitae primordia | Plenus sancto spiritu penetrat intuitu Stephanus caelestia | Videns dei gloriam crescit ad victoriam suspirat ad praemia | En a dextris dei stantem Jesum pro te dimicantem Stephane considera | Tibi caelos reserari tibi Christum revelari clama voce libera | Se commendat salvatori pro quo dulce ducit mori sub ipsis lapidibus | Saulus servat omnium vestes lapidantium lapidans in omnibus | Ne peccatum statuatur his a quibus lapidatur genu ponit et precatur condolens insaniae | In Christo sic obdormivit qui Christo sic oboedivit et cum Christo semper vivit martyrum primitiae | Quod sex suscitaverit mortuous in Africa Augustinus asserit fama refert publica | Hujus dei gratia revelato corpore mundo datur pluvia siccitas tempore | Solo fugit hic odore morbos et daemonia laude dignus et honore jugique memoria | Martyr cujus est jucundum nomen in ecclesia languescentem fove mundum caelesti fragrantia amen |
| g03357a InV | Te decet hymnus deus in Sion et tibi reddetur votum in Jerusalem |
| g01566a.1 InV | Te decet hymnus deus in Sion et tibi reddetur votum in Jerusalem |