| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Dixit insipiens in corde suo non est deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluptatibus suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum | h02870 | ANT |
| Dixit insipiens * | h02982a | ANTV |
| Una sabbati surrexit valde mane sic apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurrit nuntiare | Timeamus et amemus deum verum ubi caritas et amor ibi deus | Vere dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus | Timeamus * | Duo angeli sedebant ad sepulchrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuistis eum et dicebant | Vere dominus * | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo | Timeamus * | Duobus discipulis in via se ostendit ceteris se manifestavit in conclavi videntibus illis caelos penetravit spiritum sanctum super eos inflamavit | Vere dominus * | Unde petimus ab eo illuminari blandimenta hujus mundi devitare ad supernam felicitatem respirare inter agmina sanctorum collocari | Timeamus * | Hic est dies in quo Christi precioso est in sanguine redemptus mundus totus in quo ovis erravit pastor bonus ad ovile reportavit ulnis sacris | Vere * | Mors tunc etiam per stultam mulierem a paradiso suscepit mundus olim dignum fuit ut per bonam mulierem a sepulchro vitam mundus obaudiret | Timeamus * | Mors in orbem introivit sub peccato quod commisit primus homo per mandatum et ab illo usque ad Christum perduravit qui per crucem vitam mundo reparavit | Timeamus * | Adam vetitum cum lignum usurparet mortemque nobis propinaret secundum lignum crucis Christus contractavit vitam nobis in perpetuo formidavit et donavit | Timeamus * | | a08336 | A |
| Dixit insipiens * | h03481a | ANTV |
| In finem pro Maeleth intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est deus | Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum | Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens deum | Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum | Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis | Deum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor quoniam deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam deus sprevit eos | Quis dabit ex Sion salutare Israel cum converterit deus captivitatem plebis suae exsultabit Jacob et laetabitur Israel | 920052 | PS |
| Dixit insipiens in corde suo non est deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum | g00758a | CmV |
| Dixit insipiens in corde suo non est deus tu deus noster es | h02869 | ANT |
| Dixit insipiens in corde suo non est deus | g00758a.1 | CmV |
| Congregavit nos in unum Christi amor timeamus et amemus deum vivum ubi caritas et amor ibi deus | A solis ortu et occasu ab aquilone et mari | Congregavit * | Una sabbati surrexit valde mane et apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurit nuntiare. Vere Dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus | Timeamus * | Duo angeli sedebant ad sepulchrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuisti eum et dicebant | Vere * | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo | Timeamus * | Duobus discipulis in via se ostendit ceteris se manifestavit in conclavi que videntibus illis caelos penetravit spiritum sanctum super eos inflamavit | Timeamus * | Unde petimus ab eo illuminari blandimenta hujus mundi devitare ad supernam felicitatem respiraret inter agmina sanctorum collacari | Timeamus * | Hic est dies in quo Christi precioso est in sanguine redemptus mundus totus in quo ovem que erravit pastor bonus ad ovile reportavit ulnis sacris | Timeamus * | Mortem etiam per stultam mulierem a paradiso suscepit mundus olim dignum fuit ut per bonam mulierem a sepulchro vita mundus obaudiret | Timeamus * | Mors in orbem introivit sub peccato quod commisit primus sub homo per mandatum et ab illo usque ad Christum perduravit qui per crucem vita mundi renovatum | Timeamus * | Adam vetitum cum lignum usurparet mortem nobis propinaret secundum lignum Christus crucis contractavit vitam nobis in perpetuo formidavit et donavit | Timeamus * | | a02507 | H |
| In finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum | Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens deum | Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum sepulcrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt non est timor dei ante oculos eorum | Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis | Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor | Quoniam dominus in generatione justa est consilium inopis confudistis quoniam dominus spes ejus est | Quis dabit ex Sion salutare Israel cum averterit dominus captivitatem plebis suae exsultabit Jacob et laetabitur Israel | 920013 | PS |