Prompta cuncta catholicae plebs alumna ecclesiae vota simul ex vitae et crimina pandite ut cunctorum auctor clemens cunctis praestita praestes petita | Michael et enim ille sublimatus nomine aula caeli conspicuus suum summidim nuntius princeps angelorum factus vocabulo quae celsus | Summi domini est iste magnus factus nuntius qui tetrum illum horrendum refugans quae angelum de bellando praecipite dimergit in servo | Magna si quidem est ista diei festivitas hujus almi archangeli Michaelis nuntii quam nos celebrare opportet suscipere devote | Cujus nomen ex virtute et opus ex munere ab omnis potenti raptum obtinet conservandum ut glorietur in deo cum consortes socios | Ut ex ejus in petra tu mereamur omnium obtinere apud deum veniam per ex caminum et beate vitae regnum fruere post transitum | Sit gloria sit quae honor patria te quae filio simul quae equo equalis perui paraclito qui unus in trinitate regnat in perpetuum | Amen
In finem psalmus David | Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit vehementer | Desiderium cordis ejus tribuisti ei et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum | Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso | Vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi | Magna est gloria ejus in salutari tuo gloriam et magnum decorem impones super eum | Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo | Quoniam rex sperat in domino et in misericordia altissimi non commovebitur | Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes qui te oderunt | Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis | Fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum | Quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire | Quoniam pones eos dorsum in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum | Exaltare domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas