| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Effunde domine super inimicos meos iram tuam et indignatio irae tuae apprehendat eos fiat habitatio eorum deserta et non intrent in tua justitia | h03094 | ANT |
| Effunde domine super inimicos meos iram tuam et indignatio irae tuae apprehendat eos | h02379b | RSV |
| Miserere nostri deus omnium et respice nos et ostende nobis lumen miserationis tuae | Et inmitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te ut cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua | Alleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam | Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaveris in illis | Ut cognoscant te sicut et nos cognovimus quoniam non est deus praeter te domine | Innova signa et inmuta mirabilia | Glorifica manum et bracchium dextrum | Exita furorem et effunde iram | Extolle adversarium et afflige inimicum | Festina tempus et memento finis ut enarrent magnalia tua | In ira flamme devorentur qui salvantur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem | Contere caput principum iniquorum dicentium non est alius praeter nos | Congrega omnes tribus Jacob et cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditavis eos sicut ab initio | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem quoequasti primogenito tuo | Miserere civitatis sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus virtutibus tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium qui ab initio creature tuae sunt et suscita praecationes quas locuti sunt in nomine tuo prophete priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetui fideles inveniantur et exaudies orationes servorum tuorum | Secundum benedictionem Aaron da populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus conspector saeculorum | Gloria et honor | h01908 | CaH |
| Et immitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te ut cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua | Alleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam | Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaveris in illis | Ut cognoscant te sicut et nos cognovimus quoniam non est deus praeter te domine | Innova signa et inmuta mirabilia | Glorifica manum et bracchium dextrum | Exita furorem et effunde iram | Extolle adversarium et afflige inimicum | Festina tempus et memento finis ut enarrent magnalia tua | In ira flamme devorentur qui salvantur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem | Contere caput principum iniquorum dicentium non est alius praeter nos | Congrega omnes tribus Jacob et cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem quoequasti primogenito tuo | Miserere civitatis sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus virtutibus tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium qui ab initio creature tuae sunt et suscita praecationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudies orationes servorum tuorum | Secundum benedictionem Aaron da populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus conspector saeculorum | h03700a | ANTV |
| In finem pro iis qui commutabuntur David | Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | Infixus sum in limo profundi et non est substantia veni in altitudinem maris et tempestas demersit me | Laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in deum meum | Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste quae non rapui tunc exsolvebam | Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita | Non erubescant in me qui exspectant te domine domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te deus Israel | Quoniam propter te sustinui opprobrium operuit confusio faciem meam | Extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae | Quoniam zelus domus tuae comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me | Et operui in jejunio animam meam et factum est in opprobrium mihi | Et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam | Adversum me loquebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum | Ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae | Eripe me de luto ut non infigar libera me ab iis qui oderunt me et de profundis aquarum | Non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum | Exaudi me domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me | Et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me | Intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me | Tu scis improperium meum et confusionem meam et reverentiam meam | In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me improperium exspectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni | Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto | Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum | Obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva | Effunde super eos iram tuam et furor irae tuae comprehendat eos | Fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet | Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt | Appone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in justitiam tuam | Deleantur de libro viventium et cum justis non scribantur | Ego sum pauper et dolens salus tua deus suscepit me | Laudabo nomen dei cum cantico et magnificabo eum in laude | Et placebit deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas | Videant pauperes et laetentur quaerite deum et vivet anima vestra quoniam exaudivit pauperes dominus et vinctos suos non despexit | Laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis | Quoniam deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Juda et inhabitabunt ibi et hereditate acquirent eam | Et semen servorum ejus possidebit eam et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea | 920068 | PS |
| Cantemus domino gloriose enim honorificatus est | Aequum et ascensorem projecit in mare | Adjutor et protector meus dominus et factus est mihi in salute | Hic deus meus et glorificabo eum deus patris mei et exaltabo eum | Dominus conterens bella dominus nomen est ei | Currus pharaonis et exercitum ejus projecit in mare | Electos ascensorens ternos strantes dimersit in rubro mari | Pelago quo operuit eos dimersi sunt in profundum tamquam lapis | Dextera tua domine glorificata est in virtute dextera manus tuae confregit inimicos et prae multitudine magestatis tuae conteruisti adversarios | Misisti iram tuam et comedit eos tamquam stipula et prae spiritu iracundiae tuae divisa est aqua | Steterunt tamquam murus aquae gelaberunt fluctus in medio mari | Dixit inimicus persequens comprehendam partibo spoliam replebo animam meam interficiam gladio meo et dominabitur manus mea | Misisti spiritum tuum et quo operuit eos mare dimersi sunt tamquam plumbum in aqua validissima | Quis similis tibi in diis domine quis similis tibi honorificus in sanctis mirabilis in magestatibus faciens prodigia | Extendisti dexteram tuam et devorabit eos terra | Gubernasti justitiam tuam populum tuum hunc quem liberasti | Consolatus es in virtute tua in refectione sancta tua | Audierunt gentes et irate sunt dolores apprehenderunt inhabitantes Filisthim | Tunc festinaverunt duces Edom et principes Moabitarum apprehendit eos timor tabuerunt omnes inhabitantes Canaan | Decidat super eos timor et tremor magnitudinis brachii tui | Fiant tamquam lapis donec transeat populus tuus domine usque dum pertranseat populus tuus hunc quem liberasti | Induc el planta eum in monte hereditatis tuae in praeparato habitatione tua quam praeparasti tibi domine | Sanctuarium tuum domine quod praeparaverunt manus tuae | Domine qui regnas in aeternum et in sempiternum et adhuc | Quia introduit aequitatus pharaonis cum quadrigis et ascensoribus in mare | Et induxit super eos dominus aquas maris filii autem Israel ambulaverunt per sicum per medium maris | h04724 | CaH |
| Si apprenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitates quas patior in statera | Quasi harena maris graviora apparerent unde et verba mea dolore sunt plena | Quia sagitte domini in me sunt quarum indignatio et vivit spiritum meum et terrores domini militant contra me | Numquid rugiet onager cum habuerit erbam aut mugiet vos cum ante praesepe plenum steterit ut potest comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem | Animae enim esurienti aetiam amara dulcia esse vindentur | Quae prius tangere nolebat anima mea nunc per angustia cibi mei sunt | Quis det ut veniat ad deum petitio mea ex quo expeto tribual mihi deus et qui coepit ipse me conterat | Solvat manum suam et succidat me et haec mihi sit consolatio | Ut affliges me dolorem non parcat nec contradicam sermonibus sancti | Quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam | Nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea enea est | Ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me | Qui tollit ab amico suo misericordia timorem domini dereliquid | Fratres mei petierunt me sicut torrens qui raptim transiit in convallibus | Qui timent pruinam irruet super eos nix | Tempore quod fuerint dissipati peribunt et ut incaluerint solventur de loco suo | Involute sunt semitae gressus eorum ambulabunt in vacuum et peribunt | Considerate semitas Theman itinera Sabaa et expectate paulisper | Confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt | Tunc venistis et modo videntes plagam meam timetis | Numquid dixi afferte aliquid mihi et de substantiam vestram donate mihi vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me | Docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me | Quare detraxistis sermonibus veritatis cum et vobis nullus sit qui possit arguere | Ad increpandum tantum eloquia concinnatis et inventum verba profertis | Super pupillum irruistis et subvertere nitimini amicum vestrum | Verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar | Respondite obsecro absque contemtione et loquentes in quod justum est judicate | Ut non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit | h04745 | CaH |
| Domine qui habitas in aeternum cujus oculi elati et superiora in vere | Cujus thronus in extimabilis et gloria in conprehensibilis | Cui astat omnis exercitus ad gloriam cum tremore quorum observatio invento et igni convertitur | Cujus verbum firmum et dicta perseverantia | Cujus dispositio fortis et jussio terribilis | Cujus aspectus are facit abissos et indignatio tabescere montes et veritas testificatur | Exaudi domine orationem servi tui auribus percipe deprecationem figmenti tui intende verba mea | Dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam | Ne aspicias populi tui delicta sed qui tibi in veritate servi erunt | Neque adtendas impie agentium studia sed qui tua testamentum cum doloribus custodierunt | Neque cogites perdere qui inconspectu tuo false conversati sunt sed memorare qui ex volumptate tua tuum timore cognovi sunt | Neque volveris perdere qui pecodum mores habuerunt sed respicias super eos qui legem tuam splendide docuerunt | Neque in digneris eis qui bestiis per ejus sunt judicati sed diligas eos qui semper in gloria tuam confiderunt | Quoniam nos et patres nostri talibus moribus egimus tu autem propter nos peccatores misericors vocatus es | Si enim decreveris ut nostri miserearis tunc misericors vocaberis | Nobis enim non habentibus opera justitiae justis quibus sunt opera multa reposita apud te domine ex propriis operibus percipient mercedem | Quid est enim homo ut ei in digneris aut genus corruptibile ut ita amariceris de ipso | In veritatem enim nemo degeneris est qui non impie gessit nec de confidentibus qui tibi non deliquid | Sed in hoc enim annuntiabitur justitiam et bonitas tuam domine quum misertus fueris eis qui non habent substantiam bonorum operum | h01914 | CaH |
| Domine qui habitas in aeternum cujus oculi elati et superiora in vere | Cujus thronus in extimabilis et gloria in comprehensibilis | Cui astat omnis exercitus angelorum cum tremore quorum observatio invento et igni convertitur | Cujus verbum firmum et dicta perseverantia | Cujus dispositio fortis et jussio terribilis | Cujus aspectus are facit abyssos et indignatio tabescere montes et veritas testificatur | Exaudi domine orationem servi tui auribus percipe deprecationem figmenti tui intende verba mea | Dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam | Ne aspicias populi tui delicta sed qui tibi in veritate servi erunt | Neque attendas impie agendum studia sed qui tua testamentum cum doloribus custodierunt | Neque cogites perdere qui inconspectu tuo false conversati sunt sed memorare qui ex volumptate tua tuum timore cognovi sunt | Neque volveris perdere qui pecodum mores habuerunt sed respicias super eos qui legem tuam splendide docuerunt | Neque in digneris eis qui bestiis per ejus sunt judicati sed diligas eos qui semper in gloriam tuam confiderunt | Quoniam nos et patres nostri talibus moribus egimus tu autem propter nos peccatores misericors vocatus es | Si enim decreveris ut nostri miserearis tunc misericors vocaberis | Nobis enim non habentibus opera justitiae justis quibus sunt opera multa reposita apud te domine ex propriis operibus percipient mercedem | Quid est enim homo ut ei in digneris aut genus corruptibile ut ita amariceris de ipso | In veritatem enim nemo degeneris est qui non impie gessit et de confidentibus qui tibi non deliquid | Sed in hoc enim annuntiabitur justitia et bonitas tuam domine quum misertus fueris eis qui non habent substantiam bonorum operum | h03701a | ANTV |
| Domine qui habitas in aeternum cujus oculi elati et superiora in vere | Cujus thronus in extimabilis et gloria in conprehensibilis | Cui astat omnis exercitus angelorum cum timori et tremore quorum observatio invento et igni convertitur | Cujus verbum firmum et dicta perseverantia | Cujus dispositio fortis et jussio terribilis | Cujus aspectus are facit abyssos et indignatio tabescere montes et veritas testificatur | Exaudi domine orationem servi tui auribus percipe deprecationem figmenti tui intende verba mea | Dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam | Ne aspicias populi tui delicta sed qui tibi in veritate servi erunt | Neque attendas impie agentium studia sed qui tua testamentum cum doloribus custodierunt | Neque cogites qui inconspectu tuo false conversati sunt sed memorare qui ex volumptate tua tuum timore cognoverunt | Neque volveris perdere qui pecodum mores habuerunt sed respicias super eos qui legem tuam splendide docuerunt | Neque in digneris eis qui bestiis per ejus sunt judicati sed diligas eos qui semper in gloria tuam confiderunt | Quoniam nos et patres nostri talibus moribus egimus tu autem propter nos peccatores misericors vocatus es | Si enim decreveris ut nostri miserearis tunc misericors vocaberis | Nobis enim non habentibus opera justitiae justis quibus sunt opera multa reposita apud te domine ex propriis operibus percipiunt mercedem | Quid est enim homo ut ei in digneris aut genus corruptibile ut ita amariceris de ipso | In veritatem enim nemo degeneris est qui non impie gessit nec de confidentibus qui tibi non deliquid | Sed in hoc enim annuntiabitur justitiam et bonitas tuam domine quum misertus fueris eis qui non habent substantiam bonorum operum | h01835a | ANTV |
| Ipsi David judica domine nocentes me expugna impugnantes me | Apprehende arma et scutum et exsurge in adjutorium mihi | Effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum | Confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala | Fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus domini coarctans eos | Fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus domini persequens eos | Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam | Veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit apprehendat eum et in laqueum cadat in ipsum | Anima autem mea exsultabit in domino et delectabitur super salutari suo | Omnia ossa mea dicent domine quis similis tibi eripiens inopem de manu fortiorum ejus egenum et pauperem a diripientibus eum | Surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me | Retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae | Ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in jejunio animam meam et oratio mea in sinu meo convertetur | Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar | Et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi | Dissipati sunt nec compuncti tentaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis | Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam | Confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te | Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis | Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes dolos cogitabant | Et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri | Vidisti domine ne sileas domine ne discedas a me | Exsurge et intende judicio meo deus meus et dominus meus in causam meam | Judica me secundum justitiam tuam domine deus meus et non supergaudeant mihi | Non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum | Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me | Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam et dicant semper magnificetur dominus qui volunt pacem servi ejus | Et lingua mea meditabitur justitiam tuam tota die laudem tuam | 920034 | PS |
| In finem filiis Core psalmus | Benedixisti domine terram tuam avertisti captivitatem Jacob | Remisisti iniquitatem plebis tuae operuisti omnia peccata eorum | Mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae | Converte nos deus salutaris noster et averte iram tuam a nobis | Numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem | Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te | Ostende nobis domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis | Audiam quid loquatur in me dominus deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor | Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra | Misericordia et veritas obviaverunt sibi justitia et pax osculatae sunt | Veritas de terra orta est et justitia de caelo prospexit | Etenim dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum | Justitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos | 920084 | PS |