Deus deorum et dominus dominorum rex magnus et fortis et terribilis est qui personam non accipit nec munera facit judicium pupillo et viduae amat peregrinos et dat illis victum atque vestitum vos autem amate peregrinos
Adest enim festa paschalia redemptio nostra | Christus surrexit victor vincens tarthara nosque redemit morte dira | Propter Adae culpam lugent tarthara et almi fulgent in gloriam | Lux vera Deus victor qui regnat in saecula | In trinitate et unitate cum gloria | Nos exspectamus eorum suffragia qui regnant cum Deo laeti simul per astra | Ut precibus ipsorum mereamur ad aethera jungere semper deorum digna | Hic et in aevum habitacula Amen