Gloria virtus et gratia et tua sunt fortissime rex sanctorum quod ita eos gratuito munere sublimasti gloriose tu deus in sanctis ostende nobis multimoda praemia post laborem
Salve regina misericordiae vita dulcedo et spes nostra salve ad te clamamus exsules filii Evae ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle alleluia ergo advocata nostra illos tuos misericordes oculos ad nos converte et Jesum benedictum fructum ventris tui nobis post hoc exsilium ostende o clemens o pia o dulcis Maria
Gloria virtus victoria tibi sit altissime rex sanctorum annue nobis gratuitu munere sublimari gloriose tu deus in sanctis ostende tuis famulis premia post laborem