| 002313 A | Dixitque David ad dominum cum vidisset angelum caedentem populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt avertatur obsecro domine ira tua a populo tuo |
| h02905 ANT | Domine vim patior responde pro me quid dicam aut quid respondebo tibi cum ipse fecerim |
| 007491 R | Quid petam mater nihil aliud petas nisi caput Joannis quae cum introisset cum festinatione ad regem petivit dicens precor te domine me rex ut des mihi caput Joannis in disco |
| h02334a ANTV | Domine quid |
| 206216 A | Conversa retrorsum Maria vidit Jesum stantem et non sciebat quia Jesus est mulier quid ploras quem quaeris domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam |
| 920038 PS | In finem ipsi Idithun canticum David | Dixi custodiam vias meas locutus sum in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me | Obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est | Concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis | Locutus sum in lingua mea notum fac mihi domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi | Ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens | Verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea | Et nunc quae est exspectatio mea nonne dominus et substantia mea apud te est | Ab omnibus iniquitatibus meis erue me opprobrium insipienti dedisti me | Obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti | Amove a me plagas tuas | A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus verumtamen vane conturbatur omnis homo | Exaudi orationem meam domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei | Remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero |
| ah54178 Sq | Dies irae dies illa | Solvet saeclum in favilla | Teste David cum Sybilla | Quantus tremor est futurus | Quando judex est venturus | Cuncta stricte discussurus | Tuba mirum spargens sonum | Per sepulcra regionum | Coget omnes ante thronum | Mors stupebit et natura | Cum resurget creatura | Judicanti responsura | Liber scriptus proferetur | In quo totum continetur | Unde mundus judicetur | Judex ergo cum sedebit | Quidquid latet apparebit | Nil inultum remanebit | Quid sum miser tunc dicturus | Quem patronum rogaturus | Cum vix justus sit securus | Rex tremendae majestatis | Qui salvandos salvas gratis | Salva me fons pietatis | Recordare Jesu pie | Quod sum causa tuae viae | Ne me perdas illa die | Quaerens me sedisti lassus | Redemisti crucem passus | Tantus labor non sit cassus | Juste judex ultionis | Donum fac remissionis | Ante diem rationis | Ingemisco tamquam reus | Culpa rubet vultus meus | Supplicanti parce deus | Qui Mariam absolvisti | Et latronem exaudisti | Mihi quoque spem dedisti | Preces meae non sunt dignae | Sed tu bonus fac benigne | Ne perenni cremer igne | Inter oves locum praesta | Et ab haedis me sequestra | Statuens in parte dextra | Confutatis maledictis | Flammis acribus addictis | Voca me cum benedictis | Oro supplex et acclinis | Cor contritum quasi cinis | Gere curam mei finis | Lacrimosa dies illa | Qua resurget ex favilla | Judicandus homo reus | Huic ergo parce deus | Pie Jesu domine | Dona eis requiem | Amen |
| a01182 A | Recordare mei domine quid acciderit a nobis intuere et respice quia exaruit siti anima nostra sed da pluviam super terram ne in perpetuo oblivisceris domine deus noster |
| h01870 ANT | Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me tu autem domine susceptor meus es |
| h02594 RS | Ut quid repulisti nos deus in finem iratus et furor tuus super oves gregis tuae memento congregationis tuae domine quam creasti ab initio |