Cum pararet caelos aderam illi et dum se cerneret sedem suam supra ventos ut fortiam faceret fundamenta terrae cum pensaret in pondere montes ego eram apud ipsum componens omnia ego eram cui pater congaudebat
Audi popule meus et loquar Israel si me audieris dabo vobis desideria cordis vestri non adorabitis deos alienos quia ego sum dominus deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti
Audi popule meus vocem dei tui et abundare te faciet in cunctis operibus alleluia multiplicabit abertatem terrae tuae et gaudebit super te in omnibus bonis alleluia alleluia alleluia