| h04093 ANT | Quis consurget mecum adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem nisi dominus adjuvisset me paulo minus habitaverat in inferno anima mea |
| h04105 ANT | Quis habitabit domine in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo |
| g01279e CmR | Quoniam quis in nubibus aequabitur domino similis erit domino in filiis dei |
| 002264 A | Dixerunt pharisaei ad Joannem quis ergo es ut responsum demus his qui miserunt nos et ait illis ego vox clamantis in deserto parate viam domini sicut dixit Isaias propheta |
| h01807d ANTV | Quis in nubibus aequabitur * |
| g01667 GrV | Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo Qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum |
| h04352 HYMN | Gaudet nunc naviter jam toga candida sollemne agitur festum celebrius concurrunt pariter hymnoque recinunt qui patre proditus saeculum continet | Cunctumque rabidi per hoc satellites orbem disquiritant Christum colentium avidis faucibus luporum ritibus sanguinem sitiunt insontes perimunt | Sed hoc pertonuit tines Gallaeciae lustrant continuo partes occiduas monitis abnuunt quae Christus indidit et suis imperant nefanda incolis | Praecones valide munera largitant qui esset deditus idolis servulus abundans copia saeculi gloria et manens in eo omni liminio | Per mundi compita fama pervolitat ignari properant certatim confluunt dona mortalia optantes cousequi cum quibus vividi merguntur erebi | Idolum dedicans ara construitur pectora verberans monet sic facere ut quis contemneret acris suppliciis vita necabitur nomen delebitur | Facundus accola contiguus dei qui fratri sanguine jungitur gratia ardore fidei ducuntur pariter et furva denegant gentium idola | Praeses ut infremens clamitat turbidaes sanctos adducere vinctos et improbe lubet satellites caedibus exsequi ut sanctos domini perderent perfidi | Moxque ut facti sunt martyres incliti obviam judici inquiunt valide cur sanctos domini incertum provocas et vis illicitis servire idolis | Munus proponitur annonam porrigens ut quos non vincerent tormenta pessima vincerent gaudia mundi inlecebra ut sic inliceret corda innocentia | Sed sancti domini cuncta propelliunt putant sacrilegum quidquid obtulere et sanctis manibus horrida tangere ac manent liberi ab omni crimine | Venena poculo miscens continuo guttur inicere sumentes avide nec eis nocuit tantis obscenibus quae sanctis praeparat vesanus impius | Sustolli praecipit caput demergere pelles detrahere oculos effodi ut sic per triduo penderent perpetim angelo domini sani effecti sunt | Unus e populo increpans judicem cernit et obsecrat nuntius domini dextra coronulis praestolat martyres ut sertis evehat aethera caelica | Tyrannus audiens vota fidelium accepta domino esse ut comperit arrepto gladio martyrum capita truncat suavius vivent perennius | Ob hoc caelicolae acclines petimus nostris que precibus aures adponite deferte sedula illi suspiria ut sit propitius cunctis quae gessimus | Sit trino omino gloria maxima sit compar genitu sitque paraclito unus qui retinet sceptra perenniter vincens |
| h01921 CaH | Juda te laudabunt fratres tui manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum ad orabunt te filii patris tui catulis leonis juda | Ad praedam filii mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum | Non auferetur sceptrum de juda neque dux defemoribus ejus donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium | Ligans ad vineam pallum suum et ad vitem o filii mi asinam suam | Lavavit vino stolam suam et in sanguine uvae palleum suum | Pulchrio res oculi ejus vino et dentes lacte candidiores | Sedit in forti arcus ejus et dissolutu sunt vincula bracchiorum ejus et manum illius per manum dei omnipotentis Jacob in de pastor egressus est lapis Israel | Deus patris tui erit adjutor tuus et omnipotens benedicet tibi | Benedictionibus caeli de super benedictionibus abissi jacentis deorsum | Benedictionibus ab erum et vulvae benedictiones patris tui confortate sunt | Benedictiones patrum ejus donec veniret desiderium collium aeternorum | Fiat in capite Joseph et in vertice Nazorei inter fratres suos |
| h04760 CaH | Deus vocavit me ex Aegypto cujus fortitudo similis est rinocerotis | Quam pulcra tabernacula tua Jacob et temptoria tua Israel ut valles nemorose ut ortus juxta flubium inrigui tabernacula quae finxit deus quasi cedri prope aquas | Fluent aquae de situla ejus et semen illius erit in aquis multis | Dominus eduxit eum ex Aegypto cujus fortitudo similis est rinocerotis | Devorabunt gentes hostes illius ossa quoque eorum confringent et perforabunt sagittis | Accubans dormivit ut leo et quasi leena quae suscitare nullus audebit | Qui benedixerit tibi fit benedictus et qui maledixerit in maledictionibus reputabitur | Quis nobit doctrinam altissimi et visionem omnipotentis videt | Orietur stella ex Jacob et consurge homo de Israel | Et percutiet duces Moab vastavitque filios Seth | Israel vero fortiter aget et de Jacob erit qui dominetur | Ut disperdat et conterat reliquias inimicorum suorum | Et ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel et verbum ejus egredietur |
| 004485a AV | Si quis mihi ministraverit honorificabit eum pater meus qui est in caelis |