Vox tua melliflua suavitate plena est et allocutio tua incomparabilis eloquiis angelorum vidi faciem tuam et quasi de sepultura suscitatus sum deus meus
Benedictus dominus deus Israel patris nostri ab aeterno et usque in aeternum | Tua est domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus | Cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt | Tuum domine regnum et tu es super omnes principes | Tuae divitiae et tua est gloria et tu dominaris omnium | In manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium | Nunc igitur deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclytum | Quis ego aut quis populus meus ut possimus tibi haec universa promit terrae | Tua sunt enim omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi | Peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri | Dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora | Domine deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis nostri et semper in venerationem tui mens ista permaneat
In finem pro torcularibus psalmus David | Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos | Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem | Quoniam videbo caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti | Quid est homo quod memor es ejus aut filius hominis quoniam visitas eum | Minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum | Et constituisti eum super opera manuum tuarum | Omnia subjecisti sub pedibus ejus oves et boves universas insuper et pecora campi | Volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris | Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra
Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quia gloria et honore coronasti sanctum tuum et constituisti eum super opera manuum tuarum