Dilectio dei honorabilis sapientiae quibus autem apparuerit in visu dirigunt eam in visionem et in agnitione magnalium suorum | Initium sapientiae timor domini et cum fidelibus in vulva concreatus...
Clamabat autem mulier domine adjuva me qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus at illa dixit utique nam et catelli edunt de mensa dominorum suorum
Mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora ejus cum autem pepererit puerum jam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundo alleluia