h04134
Concordances in the Cantus Index network
Melodies in sources
Chants related to h04134
Cantus ID | Genre | Full text |
---|---|---|
h04134 | ANT | Recordare domine quid acciderit nobis intuere et respice opprobrium nostrum |
h04134a | ANTV | Hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos | Pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae | Aquam nostram pecunia vivimus ligna nostra pretio comparavimus | Cervicibus minabamur lapsis et non dabatur requies | Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane | Patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus | Servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum | In animabus nostris afferebamus panem nobis a facie gladii in deserto | Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis | Mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Juda | Principes manu suspensi sunt et facies senum non erubuerunt | Adulescentibus impudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt | Senes de portis defecerunt juvenes de choro psallentium | Defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus | Propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri | Propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt per eum | Tu autem domine in aeternum permanes et solium tuum in generatione et generatione | Quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum | Converte nos domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio | Sed proiciens repulisti nos iratus es contra nos vehementer |