| h02968a ANTV | Domine deus noster quam ad * |
| a07648 A | Pro pace regum et principum invocamus te Domine Deus clementissime adoramus te ut aeris temperiem dones caelique serenitatem et fructus terrae largiri digneris largitor bone Tu es verus pastor noster nos agni et filii tui quam vis miserimi miserere nostri Deus misericordissime Per suffragia omnium sanctorum atque angelorum tuorum supplicamus te rex omnipotens paganorum jugo disspando concute arma illorum confringe et virtutem contere Jesu Christo Domine redemptor arma invictissima nostra Reminiscere redemptor magne quoniam redemisti nos piissime pretiosissime sanguine tuo creator angelorum restaurator hominum spes et misericordia peccatorum nunc et in sempiterna saecula Amen |
| h03374a ANTV | Deducant oculi mei lacrimas per diem et noctem et non taceant | Quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer | Si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame | Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant | Numquid proiciens abjecisti Judam aut Sion abominata est anima tua | Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas | Exspectavimus pacem et non est | Bonum et tempus curationis et ecce turbatio | Cognovimus domine impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum quia peccavimus tibi | Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam | Solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum | Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbrem | Nonne tu es domine deus noster quem exspectavimus tu enim fecisti omnia haec |
| h01539b ANTV | Domine dominus noster quam * |
| h03612a ANTV | Domine deus noster * |
| 004058 A | O quam admirabile est nomen tuum domine deus noster pro quo beatus Stephanus passus gloria et honore a te est coronatus et super caelos dono tuae magnificentiae exaltatus |
| 920083 PS | In finem pro torcularibus filiis Core psalmus | Quam dilecta tabernacula tua domine virtutum | Concupiscit et deficit anima mea in atria domini cor meum et caro mea exsultaverunt in deum vivum | Etenim passer invenit sibi domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua domine virtutum rex meus et deus meus | Beati qui habitant in domo tua domine in saecula saeculorum laudabunt te | Beatus vir cujus est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit | In valle lacrimarum in loco quem posuit | Etenim benedictionem dabit legislator ibunt de virtute in virtutem videbitur deus deorum in Sion | Domine deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe deus Jacob | Protector noster aspice deus et respice in faciem Christi tui | Quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abjectus esse in domo dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum | Quia misericordiam et veritatem diligit deus gratiam et gloriam dabit dominus | Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia domine virtutum beatus homo qui sperat in te |
| a01169 A | Domine deus noster Abraham da pacem populo tuo et non derelinquens hereditatem tuam quam redemisti de terra Aegypti sed esto propitius plebi tuae et ne dissipes ora canentium ad te domine |
| 002768 A | Exaudi domine populum tuum confitentem nomini tuo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israel et dona pluviam super terram quam dedisti patribus nostris domine deus noster |
| h04736 CaH | Deducant oculi mei lacrimas per diem et noctem et non taceant | Quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer | Si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio | Et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame | Propheta numque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant | Numquid proiciens abjecisti Judam aut Sion abominata est anima tua | Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas exspectavimus pacem et non est | Bonum et tempus curationis et ecce turbatio | Cognovimus domine impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum quia peccavimus tibi | Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumelia | Solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum | Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbrem | Nonne tu es domine deus noster quam exspectavimus tu enim fecisti omnia haec |