| h03586a ANTV | Lex dei ejus in corde * |
| 920057 PS | In finem ne disperdas David in tituli inscriptionem | Si vere utique justitiam loquimini recta judicate filii hominum | Etenim in corde iniquitates operamini in terra injustitias manus vestrae concinnant | Alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa | Furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas | Quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter | Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet dominus | Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur | Sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem | Priusquam intellegerent spinae vestrae rhamnum sicut viventes sic in ira absorbet eos | Laetabitur justus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris | Et dicet homo si utique est fructus justo utique est deus judicans eos in terra |
| h03309b ANTV | Lex dei ejus in corde * |
| h03161b ANTV | Qui cogitaverunt malitias in corde * |
| 920076 PS | In finem pro Idithun psalmus Asaph | Voce mea ad dominum clamavi voce mea ad deum et intendit mihi | In die tribulationis meae deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus renuit consolari anima mea | Memor fui dei et delectatus sum et exercitatus sum et defecit spiritus meus | Anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus | Cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui | Et meditatus sum nocte cum corde meo et exercitabar et scopebam spiritum meum | Numquid in aeternum projiciet deus aut non apponet ut complacitior sit adhuc | Aut in finem misericordiam suam abscindet a generatione in generationem | Aut obliviscetur misereri deus aut continebit in ira sua misericordias suas | Et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi | Memor fui operum domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum | Et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor | Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut deus noster | Tu es deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam | Redemisti in bracchio tuo populum tuum filios Jacob et Joseph | Viderunt te aquae deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi | Multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt | Vox tonitrui tui in rota illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra | In mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur | Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron |
| h01365a ALLV | In corde meo abscondi eloquia * |
| 002714 A | Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus domini erat cum illo et Zacharias pater ejus impletus est spiritu sancto et prophetavit dicens Benedictus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae |
| h03304a ANTV | Lex dei ejus in corde * |
| 920083 PS | In finem pro torcularibus filiis Core psalmus | Quam dilecta tabernacula tua domine virtutum | Concupiscit et deficit anima mea in atria domini cor meum et caro mea exsultaverunt in deum vivum | Etenim passer invenit sibi domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua domine virtutum rex meus et deus meus | Beati qui habitant in domo tua domine in saecula saeculorum laudabunt te | Beatus vir cujus est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit | In valle lacrimarum in loco quem posuit | Etenim benedictionem dabit legislator ibunt de virtute in virtutem videbitur deus deorum in Sion | Domine deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe deus Jacob | Protector noster aspice deus et respice in faciem Christi tui | Quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abjectus esse in domo dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum | Quia misericordiam et veritatem diligit deus gratiam et gloriam dabit dominus | Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia domine virtutum beatus homo qui sperat in te |