| 920101 PS | Oratio pauperis cum anxius fuerit et in conspectu domini effuderit precem suam | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat | Non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me | Quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut cremium aruerunt | Percussus sum ut foenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum | A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae | Similis factus sum pellicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio | Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto | Tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversum me jurabant | Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam | A facie irae et indignationis tuae quia elevans allisisti me | Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut foenum arui | Tu autem domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem | Tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi ejus quia venit tempus | Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus et terrae ejus miserebuntur | Et timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam | Quia aedificavit dominus Sion et videbitur in gloria sua | Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum | Scribantur haec in generatione altera et populus qui creabitur laudabit dominum | Quia prospexit de excelso sancto suo dominus de caelo in terram aspexit | Ut audiret gemitus compeditorum ut solveret filios interemptorum | Ut annuntient in Sion nomen domini et laudem ejus in Jerusalem in conveniendo populos in unum et reges ut serviant domino | Respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi | Ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui | Initio tu domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli | Ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterascent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur | Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient | Filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur |
| h02699a ANTV | Timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam |
| 008221 W | Timebunt gentes nomen tuum domine R. Et omnes reges terrae gloriam tuam |
| 507043 Al | Alleluia Timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam |
| g00626 Gr | Timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam |
| h03243 ANT | Exsurge domine miserere nobis quia venit tempus miserendi timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam respice in orationes pauperum et ne spernas preces eorum |
| h00915 LDS | Alleluia Timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam |
| h01939 ALL | Timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam quia aedificavit dominus Sion et videbitur in majestate sua alleluia |
| h03550b ANTV | Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuus et gloria domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Super te autem orietur dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt et venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae lilia terrae surgent | Tunc videbis et afluens et admirabitur et dilatabitur cor tuum | Quia conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium veniet tibi | Inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha | Omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem domino annuntiantes | Omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi | Offerentur super placabili altari meo et domum gloriae meae glorificabo | Quae sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas | Me enim insulae expectabunt et naves maris in principio | Ut adducant filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomine domini dei tui et sanctus Israel quia glorificavit te | Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi | In indignatione enim mea percussi te et in reconciliationem mea misertus sum tui | Et aperientur portae tuae jugiter diae ac nocte et non claudentur | Ut afferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur | Gens enim et regnum quod non servierint tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur | Gloria Libani ad te veniet et abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum eorum glorificabo | Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi | Et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et odio habita et non erat qui per te transiret | Ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem et generationem | Et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis | Et scies quia ego dominus salvans te et redemptor tuus fortis Jacob | Pro erae afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis es et pro lapidibus ferrum | Et ponam visitationem tuam tuos pacem et praepositos tuos justitiam | Non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis | Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio | Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminavit te | Sed erit tibi dominus in lucem sempiternam et deus tuus in gloriam tuam | Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur | Quia dominus erit tibi in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui | Populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram | Germen plantationis meae et opus manum mearum ad glorificandum | Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam | Ego dominus in tempore ejus subito faciam istud |
| 920071 PS | Psalmus in Salomonem | Deus judicium tuum regi da et justitiam tuam filio regis judicare populum tuum in justitia et pauperes tuos in judicio | Suscipiant montes pacem populo et colles justitiam | Judicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem | Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem | Descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram | Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec auferatur luna | Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum | Coram illo procident Aethiopes et inimici ejus terram lingent | Reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent | Et adorabunt eum omnes reges terrae omnes gentes servient ei | Quia liberabit pauperem a potente et pauperem cui non erat adjutor | Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet | Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo | Et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et adorabunt de ipso semper tota die benedicent ei | Et erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus et florebunt de civitate sicut foenum terrae | Sit nomen ejus benedictum in saecula ante solem permanet nomen ejus et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes magnificabunt eum | Benedictus dominus deus Israel qui facit mirabilia solus | Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum et replebitur majestate ejus omnis terra fiat fiat | Defecerunt laudes David filii Jesse |